{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 94","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 94","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/94.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Si ergo Terra esset extra centrum, cum Iit corpus Grave, citissimèm centrum recidero deret: aut grabia ab illa soluta, ex altera parte Telluris, quae Vergit im centrum Mundi, ferentur à Terrâ ad centrum: quod experientiae repugnat: Vndique, enim gravia Versus Terram cadunt: quae cum sit rotunda, Centrum igitur Mundi necesse est intra corpus Terrae esse? Negatur antecedens: Non est enim haec natura gravium, ut ferantur ad centrum Mundi, quatenui centrum: sed haec, ut ferantur, quodlibet ad centrum sui Corporis, sive in Mundi centro ilud sit, sive alibi & hoc tunc, si grave propositum vicinum sit illi Corpori, & minus illo. Sin autem gravium corporum aliquod poneretur seorsim, extra virtutes tractorias corporis sui, ut si globorum Mundanorum aliquis quocung. Mundi loco reponatur, sic ut à fortiori per virtutem magneticam nequeat attrahi: in hoc casu gravia cessant esse igravia, carent enim motu in plagam quamcunq, adeoque à natura instructa sunt ad resistendum quadamtenus motui ab extra sibi illato. Quomodo probas graviae non ferri ad Centrum Mundi? Ratione & Experientia. Proba Ratione. Si verum esset, Gravia ferri ad Centrum Musdi: causa hujus motus vel esset extra Gravia vel intra illa: Quod si extra, tunc vel Naturalis esset, residens vel in ipso Mundi Centro, vel in Extremitatibus: vel esset violenta, propter mundi motum. Rursum si causa motus esset interna, vel esset appetitio Centri, vel Fuga ab Extremitatibus Mundi. At cum nihil horum esse possit, relinquitur igitur, Motum gravium non esse ad centrum Mundi.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 93","label":"PARS IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/93"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 95","label":"PARS IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/95"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}