{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae 95","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/95.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Quare Centrum Mundi non possit attrahere aut Extremitas repellere gravia? Quia Centrum nihil est, nisi punctum Mathema. ticum: & verò in non corpore nulla vis inest ad motum inferendum: Ac cum quantitatum nulla sit efficacia, multo minus erit aliqua efficacia puncti, quod ne quantitas quidem est, sed terminus saltem lineae quantitatum exilissimae. Eodem modo, nihil est extremitas mundi, nisi sphaerica superficies: quae in quantum est figurae Muldanae extremitas, omni caret efficacia. Proba neque Giolentia Motius Mundani excuti gravia in medium. In motu circulari violento, si qua petunt medium totius rei mobilis, illa oportet esse leviora re ipsa motâ, ut in Vorticibus Ligna & paleae sunt leviora, quam est aqua ipsa rotata in gyrum: ibi nama, major a rotatione fit impressio in corpus aquae, quod gravius est, ut imtu ruat, & rectitudinem affectans extima circuli petat, centrumg, veluti exhauriat: quo facto, leviora innatantia, cum propter minorem impressionem motus in ipsa, tardioremge motum, destituuntur, & ab aquis velocioribus introrsum repelluntur, tum etiam propter declivitatem centri, in medium naturaliter influunt. At si ponimus Mundum rotari, in quo est aura aetheria, & corpora per illum errantia: Terra utig, non erit levior aurâ aetheriâ. Nihil igitur juris erit motui Mundi vio! o in Terram & Gravia, ut in Centrum illa detrudat. Exadverso, solet motus violentus hotizonti parallelus, cum gravia corripuit, incitare illa, si soluta à rotâ fuerint & in lineam Orectam à cir cumferentia circuli excutere. Quare si vio lentia motus Munda.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 94","label":"PARS IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/94"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 96","label":"PARS IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/96"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}