{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome astronomiae Copernicanae lxv","citation":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae lxv","ref":"lxv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/lxv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/lxv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/lxv.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Epitome astronomiae Copernicanae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"hujus partis Philosophiae, nec nisi ab Astronomo possit absolvi. Non enim mera debet esse licentia Astronomis, fingendi quidlibet sine ratione; quin oportet ut etiam causas reddere possis probabiles Hypothesium tuarum, quas pro veris Apparentiarum rausis venditas, rils in altiori scien& sic Astronomiae tua p tiâ, puta Physica vel Metaphysica stabilias; non interclusus tamen nec ab ijs argumentis Geometricis, Physicis vel Metaphysicis, quae tibi suppeditantur ab ipsa diexodo disciplinae propriae, super rebus ad altiores illas disciplinas pertinentibus, dummodò nullam Principij petitionem admisceas. Hoc enim pacto sit, ut Astronomus (compos factus hactenus propositi sui, ut causas motuum excogitaverit, rationi consentaneas, & aptas ad efficienda omnia, quae habet Observationum historia) jam in vnum aspectum adducat, quae particulatim antea statuerat, & dissimulato fine hactenus proposito (qui erat, demonstratio phaenomenon, & inde redundans in vitam communem vtilitas) altiorem ipse finem summa cum gratulatione philosophantium affectet, ad illum finem omnia sua placita, rursum quâ Geometricis qua Physicis argumentis referat: scilicet ut genuinam formam & dispositionem seu exornationem totius Mundi ponat ob oculos: Adeoque hic est ipsissimus liber Naturae, in quo Deus conditor suam estentiam, suamque voluntatem erga hominem ex parte, &Ογε uodam scriptionis genere propalavit atque depinxit.","prev":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae lxiv","label":"ASTRONOMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/lxiv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/lxiv"},"next":{"citation":"Epitome astronomiae Copernicanae 6","label":"ASTRONOMIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/6"},"credit":{"text":"Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}