{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 100","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 100","ref":"100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/100.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"partium, diameter scilicet parui circuli, in cuius circumferentia ab ortu ad occasum centrum eccentrici moueatur, à centro igitur mundi ad centrum huius parui circuli 369. partes erunt. Omnes autem hae partes, vt mox dictum est, talium sunt, qualium quae ex centro eccentrici 10000. partium. Habes machinationem, quam ex tribus suprà recitatis eccentricitatibus inuestigauit, simili prorsus ratione, quemadmodum ex tribus Lunae eclipsibus, aequales ipsius motus, Diuino certè inuento, corriguntur. Porrò statuit centrum eccentrici reuolutionem conficere, aequali velocitate, quo & omnis mutationis obliquitatis diuersitas redit. Atque haec res digna profectò est summa admiratione, quòd tanto, & tam mirabili consensu perficiatur. Ante natiuitatem Domini 6o. ferè annis erat maxima eccentricitas, atque eodem etiam tempore maxima Solis declinatio, & qua ratione vna, simili & prorsus non alia, reliqua quoque decreuit, vt saepius maximam mihi in varia rerum mearum fortuna, hic & item alibi id generis Naturaelusus mitigationem adferant, aegrumque animum suauissimè leniant. Addam & Vaticinium aliquod. Omnes Monarchias incepisse videmus, cum centrum eccentrici in aliquo insigni huius parui circuli loco fuit. Sic cum Solis esset maxima eccentricitas, Rom. Imperium ad Monarchiam declinauit, & quemadmodum illa decreuit, ita & hoc tanquam consenescens defecit, atque adeò euanuit. Cum perueniret ad quadrantem, terminumque mediocrem, lata est Lex Mahometica, incepit itaque aliud magnum Imperium, & velocissimè ad motus rationem creuit. Iam 100. annis, cum minima futura est eccentricitas, hoc quoque Imperium suam conficiet periodum, vt iam circa ista tempora in summo sit fastigo, à quo aequè aquè velociter, Deo volente, lapsu grauioreruet. Centro autem eccentricici ad alterum terminum mediocrem perueniente, speramus adfuturum Dominum nostrum lesum Christum. Nam hoc loco circa creationem mundi fuit. Neque multum discrepat haec computatio à dicto Eliae, qui, Diuino instinctu, mundum 6000.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 99","label":"CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/99"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 101","label":"CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/101"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}