{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 101","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/101.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"tantùm annos duraturum vaticinatus est, quo tempore duae ferè reuolutiones peraguntur. Ita apparet hunc paruum circulum verissimè Rotam illam Fortunae esse, cuius circumactu, Mundi Monar chiae initia sumant, atque mutentur. In hunc enim modum summae totius historiae Mundi mutationes, tanquam hoc circulo inscriptae conspicuntur. Porrò qualia illa Imperia esse debuerint, aequis ne legibus, an Tyrannicis constituta, quomodo ex magnis coniunctionibus, & alijs eruditis coniecturis deprehendatur, à te breui, Deo volente, coràm audiam. Porro dum centrum eccentrici descendit versus centrum vniuersi, consentaneum est, centrum parui circuli secundum signorum consequentiam, singulis annis Aegyptijs per 25. ferè secunda procedere. Et quia centrum eccentrici a summa distantia in antecedentia mouetur, aequatio respondens motui anomaliae temporis propositi, à medio motu subtrahitur, donec semicirculus compleatur: in reliquo verò additur, vt verus apogij motus habeatur. Maxima autem aequatio inter apogium verum & medium geometricè, vt conuenit, ex praedictis deducta, est 7. grad. 24. min. reliquae, vt fieri solet, pro ratione centri eccentrici in hoc paruo circulo sunt constitutae. Motum diuersum certum habemus, qui sunt tria loca data: de medio motu est aliqua dubitatio, quia non habemus ad illa tria loca veram apogij Solis sub ecliptica positionem, idque proptererrorem, qui inter Albategnium & Arzahelem incidit, vt refert Regiomontanus noster Lib. 3. Prop. 13. Epitomes. Albategnius nimis liberè abutitur mysterijs astronomiae, vt multis in locis videre est; si hoc in constitutione apogij Solis quoque fecit, vt demus sanè eum certum tempus aequinoctij habuisse, quia tamen impossibile est, vt etiam Ptolemaeus testatur, solstitiorum tempora praecisè instrumentis constituere, siquidem vnum minutum declinationis, quod certè facilè sensum effugit, nos quatuor ferè gradibus hoc loco defraudare potest, quibus quatuor respondent dies Anno 1s1s. Apogium Solis in 5. gr. 40. cancri inuentum est. Motus mediusapogij Solis. Eiusdem ve rus motus.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 100","label":"CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/100"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 102","label":"CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/102"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}