{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 108","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 108","ref":"108","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/108","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/108.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Cum autem omnium Artificum obseruationes, & coelum ipsum, ac mathematica ratio nos conuincant, quòd Ptolemaei, & communes hypotheses, nequaquam ad perpetuam, sibique inuicem consentientem colligantiam, & harmoniam rerum coelestium demonstrandam, & in tabulas ac praecepta colligendam sufficiant, necesse fuit, vt D. Praeceptor meus nouas hypotheses excogitaret, quibus videlicet positis, tales motuum rationes geometricè & arithmeticè bona consequentia deduceret, quales Veteres, & Ptolemaeus olim τῷ θείῳ ψυχῆς ὄμματι in altum eleuati deprehenderunt: qualesque hodie Veterum vestigia colligentibus in coelo esse, diligentes obseruationes edocent. Sic nempe in posterum videbunt studiosi, quem Ptolemaeus, & reliqui veteres Authores vsum habeant, quo eos hactenus tanquam ex scholis exclusos, reuocent, & in pristinum honorem, veluti postliminio reuersos restituant. Poeta inquit, Ignotinulla cupido: Ideo non mirum, quare Ptolemaeus hactenus cum tota Vetustate in tenebris neglectus iacuerit, quemadmodum procul dubio & tu, optime D. Schonere, cum alijs item bonis, doctisque Viris saepiùs doluisti. Ratio Eclipsium vel vnica, Astronomiae honorem apud imperitum vulgus tueri videtur. Haec autem quàm hodie à communi calculo & in tempore, & praedicenda quantitate discrepet, indies videmus. Cum verò accuratissimas Ptolemaei, & aliorum optimorum Authorum obseruationes minimè in constituendis tabulis astronomicis, quod quosdam facere videmus, tanquam falsas, & reprobas reijcere debeamus, nisi manifestum aliquem, arguente aetate, errorem irrepsisse deprehendamus: Quid enim magis est humanum, quàm falli nonnunquam & decipi, vel etiam specie recti, praesertim in difficilimis istis reb. abstrusissimis, & nequaquam obuijs? In Lunae motu demonstrando assumit D. Praeceptor meus huiusmodi theorias, & motuum rationes, quib. veteres excellentissimos Philosophos minimè in obseruationibus suis caecos fuisse appareat. Qua propter sicut suprà anni ab aequinoctijs sumpti augmentum, & decrementum regulare esse ostendimus, ita ex diligenti quoque Solis, & Lunae motuum examinatione deduci poterit, quae singulis aetatibus verae Solis, Lunae, & terrae à se inuicem distantiae, quaue ratione diametri Solis, Lunae, & vmbrae diuersis temporibus aliter atque aliter repertae fuerint, vt certa insuper etiam diuersitatis aspectuum Solis & Lunae ratio haberetur. Regiomontanus noster Lib. 5. Prop. 22. Epitomes, inquit.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 107","label":"CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/107"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 109","label":"CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/109"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}