{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 109","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/109.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Sed mirum est, quòd in quadratura, Luna in perigio epicycli existente non tanta appareat, cum tamen si integra luceret, quadruplam oporteret apparere ad magitudinem, quae apparet in oppositione, cum fuerit in apogio epicycli. Senserunt & idem Timochares, & Menelaus, qui semper in obseruationibus stellarum eadem Lunae diametro vtuntur. Sed & D. Praeceptorem meum experientia docuit, diuersitates aspectus, & quantitates corporis Lunae, in omni ipsius à Sole distantia parum, vel nihil differre ab ijs, quae in coniunctione, & oppositione contingunt, vt manifestum sit Lunae minimè talem, vt receptum, eccentricum tribui posse. Ponititaque quòd Lunae orbis, terram cum adiacentibus elementis complectatur, cuius deferentis centrum sit centrum terrae, super quo aequaliter centrum epicycli Lunae deferens feratur. Illam autem secundam diuersitatem, quam à Sole Luna habere videtur, ita saluat: Assumit Lunae corpus epicyclo epicycli homocentrici mo ueri, hoc est primo, qui ferè inter coniunctiones vel oppositiones & quadraturas medio tempore apparet, epicyclo, alium paruum, Lunae corpus deferentem epicyclum, affingit, proportionem autem diametri primi epicycli, ad diametrum secundi, sicut 1097. ad 237. esse demonstrat. Caeterùm talis est motuum ratio. Circulus decliuis, suam, vt antehac, motus rationem obtinet, nisi quòd eiusdem aequalitatem à stellis fixis habet. Deferens, qui & concentricus, mouetur regularirer, & aequaliter super suo centro (scilicet terrae) similiter aequaliter & regulariter à linea medij motus Solis discedens. Epicyclus primus etiam super suo centro vniformiter; parui, & secundi epicycli centrum, in superiori parte in antecedentia, in inferiori in consequentia deferendo circumuoluitur. Ponit autem istum motum ab apogio vero, quod in superiori parte epicycli primi linea ex centroterrae per centrum eiusdem in circumferentiam eiecta ostendit, aequalem & regularem esse. Luna autem in circumferentia parui & secundi epicycli etiam regulariter, & aequaliter mouetur ab apogio vero parui epicycli discedens, quod videlicet à linea exeunte à centro primi epicycli, per centrum secundi in ipsius circumferentia ostenditur. Atque huius motus haec est regula, vt ipsa Luna bis in suo hoc minore epicyclo, in vna deferentis periodo reuoluatur, quo tamen in omni coniunctione, & oppositione Luna in perigio parui epicycli, in quadraturis autem in apogio eiusdem reperiatur. Haec est machinatio, seu hypothesis, qua D.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 108","label":"CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/108"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 110","label":"CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/110"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}