{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 112","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 112","ref":"112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/112.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"His accedit, quòd motus terrae in suo orbe, omnium planetarum, excepta Luna, argumenta conficiat, quique vnus solus, causa omnis diuersitatis motus esse videatur, quae videlicet in tribus quidem superioribus à Sole, in Venere autem, & Mercurio circa Solem apparet, denique & hunc motum efficere, vt vnica saltem in latitudinem deferentis planetae deuiatione quilibet planetarum sit contentus, sicque principaliter planetarum motus tales etiam hypotheses exigere. Sextò, & postremò, hoc maximè D. Doctorem Praeceptorem meum mouit, quòd praecipuam omnis incertitudinis in Astronomia causam esse videbat, quòd huius doctrinae Artifices (quod venia diuini Ptolemaei Astronomiae parentis dictum volo) suas Theorias, & rationes motus corporum coelestium emendandi, parum seuerè ad illam regulam reuocauerunt, quae ordinem, & motus orbium coelestium absolutissimo systemate constare admonet. Vt enim amplissimè suum honorem illis (quemadmodum par est) tribuamus, tamen optandum nae erat, vt in harmonia motuum constituenda Musicos fuissent imitati, qui chorda vna, vel extensa, vel remissa, caeterarum omnium sonos tamdiu summa cura, & diligentia adhibita formant, & attemperant, donec omnes simul exoptatum referant. concentum, neque in vlla dissoni quicquam annotetur. Hoc, vt de Albategnio interim dicam, si in suo Opere secutus esset, haud dubiè & hodie omnium motuum rationem certiorem haberemus. Est enim verisimile Alfonsinos plurimum ex eo desumpsisse, atque hac vnica re neglecta, aliquando (si modo vera fateri animus est) totius Astronomiae ruina metuenda fuisset. In communibus Astronomiae principijs erat quidem videre, ad medium Solis motum omnes apparentias coelestes se dirigere, totamque motuum coelestium harmoniam pro ipsius moderamine constitui, & conseruari. Vnde & à Veteribus Sol χορηγὸς, naturae gubernator, & Rex dictus est. Sed quomodo hanc administrationem gereret: an quemadmodum Deus totum hoc vniuersum gubernat?","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 111","label":"111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/111"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 113","label":"113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/113"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}