{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 113","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 113","ref":"113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/113.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"vt pulcherrimè Aristoteles περίκόσμου depingit; an verò ipse totum coelum toties peragrando, nulloque in loco quietus Dei in natura administratorem ageret, nondum videtur omnino explicatum, absolutumque esse. Vtrum autem horum potiùs assumendum sit, Geometris, & Philosophis (qui mathemati câ quidem tincti sint) determinandum relinquo. Siquidem in huiusmodi aestimandis, dijudicandisque controuersijs, non ex plausibilibus opinionibus, sed legibus mathematicis (in quorum foro causa haec dicitur) ferenda est sententia. Prior gubernationis modus est reiectus, posterior receptus. D. Doctor autem Praeceptor meus, damnatam rationem gubernationis in rerum natura Solis, reuocandam statuit, ita tamen, vt receptae etiam & approbatae suus locus relinquatur. Videt namque, neque in humanis rebus esse opus, vt Imperator singulas vrbes ipse percurrat, quo suo denique munere, à Deo sibi imposito, defungatur: neque cor in caput, aut pedes, aliasque corporis partes propter animantis conseruationem transmigrare, sed per alia ὄργανα à Deo in hoc destinata, officio suo praeesse. Deinde, cum statueret medium motum Solis, talem motum esse oportere, qui non tantùm imaginatione constaret, vt in reliquis quidem planetis, sed haberet causam per se, cum ipsum verissim è χορδεύτην ὁμῦ καὶ χοροσάτὴν esse appareret, factum est, vt suam sententiam firmam, nec à vero abhorrentem comprobaret. Nam per suas hypotheses causam efficientem aequalis motus Solis geometricè deduci posse sentiebat, & demonstrari, quare iste medius Solis motus, in omnibus reliquorum planetarum motibus, & apparentijs, certa ratione, vt in singulis apparet, necessariò deprehendetur: atque exinde posito telluris motu in eccentrico, in promptu esse certam rerum coelestium doctrinam, in qua nihil mutandum, quin simul totum systema, vt consentaneum erat, de nouo in debitas rationes restitueretur. Huiusmodi Solis in rerum natura gubernationem cum ex communibus nostris theorijs ne suspicari quidem poteramus, pleraque Veterum Solis ἐγκωμια, tanquam Poetica negligebamus. Vides Transitio ad enumerationem nouarum hypothesium totius Astronomiae. Intelligit epicyclos & eccentricos negantes. Lib. 2. De coelo, Lib. 21. Mataphy. Lib. 9. Eth. Haec satisfaciunt, quibus altius inque do mos superas scandere cura fuit. Vides itaque, quales ad saluandos motus hypotheses, D. Preceptorem his ita constitutis assumere oportuerit. Interrumpo cogitationes tuas, clarissime Vir, video enim te dum causas renouandarum hypothesium Astronomiae, à D. Doctore meo excellenti doctrina, summoque studio indagatas audis, animo tecum cogitare, quaenam tandem apta, renascentis Astronomiae hypothesium futura sit ratio.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 112","label":"112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/112"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 114","label":"114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/114"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}