{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 119","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/119.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"quantalis vsque adhuc fuit, de orbium Veneris & Mercurij situ, & quomodo sint ad Solem collocandi. Verùm adhuc sub iudice lis est, quamque vnquam posse componi, vulgaribus istis hypothesibus constitutis, in difficili admodum esse, atque adeò impossibile, quis porrò est, qui non videt? Quid item obstiterit? & si quis Saturnum infra Solem collocet, orbium & epicycli ad se inuicem seruatainterim ratione: cum in ijsdem hypothesibus communis orbium planetarum interse dimensio nondum sit demonstrata, quo per eam quilibet orbis suo in loco geometricè circumscriberetur. Vt sanè hîc silentio praeteream, quantas tragoedias calumniatores pulcherrimae huius partis philosophiae, & suauissimae, commouerint, propter epicycli Veris magnitudinem: & quia assumptis aequantibus, lationes orbium coelestium super proprijs centris, inaequales ponebantur. In D. Praeceptoris autem hypothesibus, orbè stellato, vt est dictum, termino constituto, quilibet planetae orbis suo à natura sibi attributo motu vniformiter incedens, suam periodum conficit, & nullam à superiori orbevim patitur, vt in diuersum rapiatur. Adde quòd orbes maiores ambitus tardiùs, & propiores Soli, à quo quis principium motus & lucis esse dixerit, velociùs vt conueniebat, suos circuitus perficiunt. Quare Saturnus sub ecliptica liber viam corripiens in 30. annis reuolutionem complet, Iupiter in 12. Mars in duobus. Centrum autem Terrae anni quantitatem ad stellas fixas determinat. Venus in 7. mensibus cum dimidio zodiacum permeat. Mercurius verò minimo orbe Solem circundans, 88. diebus mundum perlustrat. Suntque ita sex tantùm orbes mobiles Solem, vniuersi medium circundantes, quorum orbis magnus terram deferens communis est mensura: quemadmodum & orbium Lunae, item Solis à Luna distantiae, &c. ea quae ex centro globi terreni. De hoc orbium senario euidentiorem & magis propri am causam habes suprà Qui orbi magno, & ei adhaerentibus motus competant. Terrae motus tres. Diurnus. Annnus. 3. Declina tionis. Et quidem senario numero quis commodiorem alterum, & digniorem elegerit?","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 118","label":"118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/118"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 120","label":"120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/120"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}