{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 129","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/129.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Prioris librationis, qua veri aquinoctialis polus ab E medio recedit, arcus vel recta linea sit HEI, arcus coluri solstitiorum, eiusque quantitas 24. scr. Hac ergo vera obliquitas mutatur. Nam vero polo in H existente verus aquinoctialis est KCL: sed eodem polo inl, aequinoctialis est MCN, cuius obliquitas illic est Alterius autem librationis recta (vel quasi recta) sit OEP, arcus coluri aequinoctiorum, eiusque quantitas 56. scr. Haec veram veri aequinoctialis & ecliptica sectionem, verumque Zodiaci initium, à quo series signorum, atque motus stellarum numeratur, variat, Nam vero polo in Pexistente, vera aequinoctiorum sectio est in S, sed illo in O, haec est in Y, qui SY arcus Copernico est 2. gr. 20. scr. tantus enim in obliquitate congruit OPlineae. Porrò has diuersitates hae librationes hac conditione inter se componunt. 1. Veropolo in E, medietate vtriusque librationis posito, verus aequinoctialis cum medio totus in FCG coincidit. 2. Ab E verus polus tam ad H, quàm ad P tendit, impari quidem gressu, aequinoctiorum enim libratio secundum OP, dupla est ad librationem obliquitatis secundum IH, quia illa tota annis 1717. hac annis 3434. compleri, à Copernico asseritur. Vbi ergo verus polus ad P deuenerit, altera libratio intra E & H eum consistere faciet. Quare motu composito verus polus in Q auehitur, & verum aequinoctialem in RST detorquet, cuius obliquitas quidem nondum maxima, sed sectio cum ecliptica à media remotissima est, nempe in S. 3. Veropolo ex Q, ceu ex Pad E, redeunte, & simul in EH vlteriùs ascendente, ipse vtriusque librationis ductu, motuque composito in H defertur. Ex quo ei verus aequinoctialis KCL debetur, qui obliquitatem iuxta BK maximam habens, eclipticam in C medio aequinoctiorursus secat. 4. Pari modo idem polus verus ex Had Ereuertitur, atque ex Ead Oegrediens, in E rursus restituitur. Etenim sicut ex Qin Hperuenerat, ita nunc in β abit. Quo loco verus Aequinoctialis est XYZ, Ex aduerso respondens aequinoctiali RST. S. Vtraque libratio pòst eundem polum in E, atque verum aequinoctialem in FCG reponit. Hoc igitur tempore aequinoctiorum varietas tota. sed obNAERA sed obliquitatis mutatio dimidia completur, quia verus polus ex E ad illius vtrumque terminum, P& O, ad huius autem alterum tantum H exijt, & in E reuersus est. Vnde verum aequinoctiale punctum ex C in S& Y translatum in C redijt, veraque obliquitas ex F in K deducta, cum Fiterum vnitur. Et veripoli via ex composito motu fuit dimidia corolla EQHβE. Similima variationum ratio conficitur polo per alteram corollae medietatem EαIVE pergente.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 128","label":"128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/128"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 130","label":"130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/130"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}