{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 13","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/13.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Quin potiùs manet, quod initiò dictum est: non posse falsa esse Copernici principia, ex quibus tam constans plurimorum ραινομένων ratio, ignota veteribus, reddatur, quatenus ex illis redditur. Vidit hoc felicissimus ille Tycho Brahe, astronomus omni celebratione maior, qui quamuis omnino de loco terrae à Copernico dissentiret, tamen ex eo retinuit id, cuius gratia rerum hactenus incognitarum causas habemus: Solem nempe esse Centrum quinque planetarum. Nam & hoc angustius est medium ad demonstrandas repedationes est: Tò Sol in centro immobilis. Sufficit enim generale illud, Sol in centro Planetarum quinque. Curautem speciem pro genere sumeret Copernicus, & Solem insuper in centro mundi, terram circa eum mobilem faceret: aliae causae fuerunt. Nam vt ex Astronomia ad Physicam, siue Cosmographiam deueniam, hae Copernici hypotheses non solùm in Naturam rerum non peccant, sed illam multò magis iuuant. Amat illa simplicitatem, amat vnitatem. Nunquam in ipsa quicquam ociosum aut superfluum extitit: at saepiùs vna res multis ab illa destinatur effectibus. Atqui penes vsitatas hypotheses orbium fingendorum finis nullus est: penes Copernicum plurimi motus ex paucissimis sequuntur orbibus. Vt interim taceam penetrationem orbium Veneris & Mercurij, & alia, quibus antiqua Astronomia in tanta orbium fingendorum libertate etiamnum laborat. Atque sic Vir iste non tantùm Naturam onerosa illa & inutili suppellectili tot immensorum orbium liberauit: sed insuper etiam inexhaustum nobis thesaurum aperuit diuinissimorum ratiociniorum, de totius Mundi, omniumque corporum pulcherrima aptitudine. Neque dubito affirmare, quicquid à posteriori Copernicus collegit, & visu demonstrauit, mediantibus Geometricis axiomatis, id omne vel ipso Aristotele teste, si viueret (quod frequenter optat Rheticus) à priori nullis ambagibus demonstrari posse. Verùm de his omnibus fusiùs & pro dignitate pridem egit Rhetici narratio, & Copernicus ipse: & si quid copiosiùs explicari potest, alius id loci & temporis erit, nunc attigisse sufficit: vt ea mentione constaret lectori altera causa, quae me in Copernici partes pertraxerit. Neque tamen temerè, & sine grauissima praeceptoris mei Maestlini clarissimi Mathematici authoritate, hanc sectam amplexus sum.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 12","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/12"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 14","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/14"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}