{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 14","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/14.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Nam is, etsi primus mihi dux & praemonstrator fuit, cùm ad alia, tum praecipuè ad haec philosophemata, atque ideo iure primo loco recensere debuisset: tamen alia quadam peculiari ratione tertiam mihi causam praebuit ita sentiendi: dum Cometam anni 77 deprehendit, constantissimè ad motum Veneris à Copernico proditum moueri, & capta ex altitudine superlunari coniectura, in ipso orbe Venerio Copernicano curriculum suum absoluere. Quòd si quis secum perpendat, quàm facilè falsum à seipso dissentiat, & econtrà, quàm constanter verum vero consonet: non iniuria maximum argumentum dispositionis orbium Copernicanae vel ex hoc solo coeperit. Vt autem ea omnia, quae de hypothesibus vtrisque dixi, verißimè ita se habere deprehendas: accipe hanc breuem explicationem hypothesium Copernici, duasque tabulas ad hoc facientes. Pro cognoscendo ordine Sphaerarum Mundi secundum Copernici sententiam, intuere Tabulam primam in fine huius capitis, et quae ei adscripta sunt. Terrae pro diuerso respectu tribuuntur à Copernico motus quatuor (Copernicus breuitati intentus tres dicit, qui reuera quatuor sunt) qui omnes reliquorum Planetarum motibus aliquam apparentem varietatem conciliant. Primus est ipsius Sphaerae seu Orbis, qui tellurem ceu stellam circa Solem annuatim circumagit. Atque is orbis, cum sit eccentricus, eccentricitate insuper mutabili, tripliciter nobis considerandus est. Initiò remota eccentricitate; Orbis igitur hic, motusque Terrae has commoditates praestat: quòd non indigemus tribus eccentricis in vsitatis hypothesibus, scil. Solis, Veneris & Mercurij. Nam pro eo; quòd terra circa hos tres planetas circumuehitur. Terricolae existimant tres illos circa se immobiles circumuehi. Sic ex vno motu tres faciunt. Quòd si plures essent stellae intra orbem terrae, pluribus etiam hunc motum ascriberent. Cadunt etiam hoc orbe posito tres magni epicycli, Saturni, Iouis, & Martis, cum eorum motibus. Id quomodo accidat, in adiunctis parallelis schematibus videri potest, Rursum enim, quia Terra in conspectu Saturni (quasi quiescentis, quia tardior est) in orbe suo circumit, à Saturno recedens & accedens: existimant incolae, Saturnum in epicyclo suo circumire, accedere, recedere, se verò in centro orbis sui quiescere. Circulum igitur AB putant esse epicyclos g, i, I.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 13","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/13"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 15","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/15"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}