{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 143","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 143","ref":"143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/143.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Et quia obseruationes testantur Venerem, & Mercurium in suis orbibus etiam proprijs moueri motibus: praeter Solis motum medium, quo in succedentia feruntur, & aliae quoque in eis apparentiae per accidens, ratione orbis magni conspicientur. Principio enim orbes eorum, epicyclos putabimus, qui tanquam proprijs deferentibus cum Sole aequalibus passibus Zodiacum conficiant. Sic terra existente ad perigium primorum deferentium, toti ipsorum orbes in eccentrici apogio existimabuntur, & contra ad apogium orbes in perigio. Praeterea quemadmodum planetis superioribus apogia, & perigia per respectum ad planetas, ipso in orbe magno determinantur: ita econuerso in Veneris & Mercurij orbibus, respectu centri terrae vbicunque fuerit signantur, & pro motu terrae annuo per omnia deferentium loca pertrahuntur. Termini diametri deferentis mobilis, quae lineae medij motus Solis, scilicet quae ex centro orbis magni in terrae centrum, aequidistanter mouetur, sunt absides mediae. Absides quae in parte deferentis mobilis, opposita terrae, summae: quae in propiore, infimae haud iniuriavocabuntur. Si autem motus terrae annuus quiesceret, cum Venus in nouem mensibus suam reuolutionem, vt suprà dictum peragat, & Mercurius quasi in tribus, quilibet in suo temporis spatio, bis nobis è terra cum Sole coniungi; bis stationarius, bisque extremos limites in deferentium curuaturis contingere: semel autem matutinus, vespertinus, retrogradus, directus, apogius, & pirigeus appareret. Porrò oculo imorbis magni centro, proprij saltem motus diuersi Veneris, & Mercurij, quemadmodum & reliquorum sese offerrent, nempe totum zodiacum suis motibus peragrantes fierent ad Solem oppositi, reliquisque eum intueri σχηματισμοῖς cernerentur. Verum enimuerò cum neque ex centro orbis magni stellarum motus contemplemur, neque terra motu annuo quiescat, satis perspicuum erit, quare eaedem apparentiae nobis terram inhabitantibus tanta varietate appareant. Venus, & Mercurius terrae prae saltant, pro suorum orbium magnitudine motu velociore, ipsa terra motu suo annuo eos insequitur. Quare Venus ad terram in 19. ferè mensibus, Mercurius in quatuor reuertitur, atque in hoc temporis Orbes eorum apparent epicycli. Apogaum deferentium ipsorum. Apogaeum & perigaum medium & verum commutationis. Venus diebus 224. Mercurius diebus 88. ferè. Motus Q & Q ad terram. Venus diebus mensib. 19. diebus 8. ferè. poris spatio omnes apparentias, quas Deus ex terris conspici voluit, nobis ostendere repetunt. Lineae propriarum diuersitatum motus regulariter incedunt, super centro orbis magni suas reuolutiones in tempore sibi à Deo praefinito conficientes.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 142","label":"142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/142"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 144","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/144"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}