{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 144","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/144.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Lineae autem verorum locorum, quae ex centro terrae per Venerem, & Mercurium traiectae, longè aliter circumducuntur, tum quia à puncto extra illorum orbes educuntur, tum quia illud ipsum punctum est mobile. Nos putamus Venerem, & Mercurium in suis orbibus eo motu procedere, quo Veteres in epicyclo eos moueri statuerunt, cum tamen ille motus superatio tantùm sit, qua velocior planeta, terrae seu Solis motum medium excedit. Hanc superationem vocat D. Praeceptor commutationis motum, ijsdem planè de causis, quibus in tribus superioribus. Fit itaque vt omnes Veneris, & Mercurij apparentiae, quae etiam ex terra fixa apparuissent, propter terrae motum tardiùs reuertantur: vtque eaedem in omnibus suorum deferentium partibus, & eclipticae locis contingant, quo omnimodi eorum motus deprehenduntur. Nequaquam enim, terrâ sub Cancro fixâ, Ptolemaeus deprehendisset Mercurium breuissimas à Sole circa Libram euagationes, & Venerem circa Taurum habere. Vbicunque autem terra suo in orbe magno fuerit, & Venus, aut Mercurius in lateribus sui deferentis deprehensus, maximè à Sole nobis distare videbitur. Eductis verò ex centroterrae lineis, contigentibus vtrinque Veneris & Mercurij deferentes, in superiori portione ad terram relatione facta, in signorum consequentiam ferentur: in inferiori, & terrae proxima contrà, vbi & stare, retrocedereque ad sensum videntur: cum nempelinea veri loci planetae aequalem angulum diurnum, super terrae centro efficit in antecedentia, angulo medij motus, qui & terrae in consequentia, vel maiorem, &c. Ex his itaque manifestum est, quare Venus, & Mercurius circa Solem inuolui conspiciantur. Caeterùm Sole quoque clarius est, orbem terram deferentem verè MAGNVM appellari. Si enim Imperatores propter res feliciter bello gestas, aut gentes deuictas, Magnorum accepêre cognomenta: dignus certe & hic orbis erat, cui augustissimum attribueretur nomen, cum ipse quasi solus, legum coelestis politiae participes nos faciat: omnesque errores motuum emendet, cumque in gradum suum pulcherrimam hanc philosophiae partem reponat.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 143","label":"143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/143"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 145","label":"145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/145"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}