{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 145","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/145.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Ideo autem est dictus orbis magnus, quia tam ad superiorum planetarum orbes, quàm ad inferiorum magnitudinem notabilem habet, quae praecipuarum apparentiarum sit occasio. Porrò in latitudinibus planetarum primùm est videre, quàm rectè deferenti centrum terrae Magni nomen tribuatur, quod eò insuper maiorem admirationem meretur, quò Veterum hac de re praecepta perplexiora obscurioraque esse constat. Motus planetarum in longitudinem, egregia quidem testimonia perhibent, quòd terrae centrumorbem, quem dicimus Magnum, describat: In latitudinibus autem planetarum eius vtilitates, ceu in illustri quodam loco positae, magis sunt conspicuae, cum ipse nusquam eclipticae plano discedens, praecipua tamen causa omnis diuersitatis apparentiarum in latitudinem existat. Tu vero doctissimè D. Schonere, ideo summo amore orbem hunc prosequendum & amplectendum vides, quòd totam motus in latitudinem doctrinam breuiter, tamque dilucidè, omnibus propositis causis, ob oculos ponat. Sint primò trium superiorum deferentes ex Ptolemaei sententia ad eclipticam inclinati, quorum apogia septentrionem versus, perigia autem ad meridiem reperiantur: Vtque sic ipsi planetae in suis orbibus, quemadmodum Luna in orbe decliui, extra cuius planum non egreditur, circumferantur. Lineae propriae diuersitatis, Dracones planetarum, vt vulgò vocant, deferentium ad eclipticae planum habitudines, & intersectiones ad planetarum motus designabunt: lineae autem verorum locorum, praedictas lineas in centris planetarum intersecantes, procentri terrae in orbe magno situ ad planetam, & ipsius planetae in suo orbe decliui, vera planetarum loca propiora, & remotiora ad lineam, quae per signorum medium, referent, pro angulorum habitudine, quos ad eclipticae planum constituunt, quemadmodum mathematica ratio exposcit. Quam ob causam planeta in quacunque sui deferentis & epicycli, in circulo decliui, portione morante, & centro terrae existente in remotiori à planeta orbis magni medietate, quam Veteres superiorem epicycli partem dixêre, latitudines apparentes minores fieri oportere angulo inclinationis deferentis ad planum eclipticae, clarum est; quia in tali centri terrae situ ad planetam: angulus apparentis latitudinis acutior est angulo inclinationis, interior videlicet exreriori, & opposito.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 144","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/144"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 146","label":"146","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/146"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}