{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 156","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 156","ref":"156","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/156","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/156.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"ORVSSIAE publicae pacis amantes, ciuitates bonis legibus constitutas, Viros sapientes, honestam & sanctam Liberorum educationem, piam denique ac puram religionis propagationem, &c. Saepius citatur naufragium Aristippi, quod apud Rhodum insulam fecisse eum perhibent, vbi eiectus, cum quasdam geometricas in littore figuras conspexisset, iussit socios suos bono esse animo, inclamitans se hominum vestigia videre; neque eum sua opinio falsum habuit, nam & sibi & suis, eruditione qua pollebat, ab hominibus doctis, & amantibus virtutem, necessaria ad vitam tollerandam facilè parabat. Ita, vt Dij meament, doctissime D. Schonere, cum Prutteni sint hospitalissimi, haud adhuc contigit mihi vllius his in partibus magni Viri adire aedes, quin aut statim in ipso limine geometricas figuras cernerem, aut illorum animis Geometriam sedentem deprehenderem. Quare omnes ferè, vt sunt boni Viri, studiosos harum artium, quibus possunt studijs, & officijs prosequuntur: Siquidem nunquam vera sapientia & eruditio à bonitate & beneficentia seiuncta est. At praecipuè duorum magnorum Virorum erga me studia admirari soleo, cum facilè agnoscam, quàm mihi sit curta eruditionis suppellex, meque meo pede metiar. Alter est amplissimas Praesul, cuius sub principium mentionem feci, reuerend ssimus D. Dominus Tidemannus Gysius, Episcopus Culmensis. Eius autem reuerenda P. cum chorum virtutum, & doctrinae, quemadmodum D. Paulus in Episcopo requirit, sanctissimè absoluisset, ac intellexisset non parum momenti ad gloriam Christi adferre, vt iusta temporum series in Ecclesia, & certa motuum ratio, ac doctrina extaret, D. Doctorem, Praeceptorem meum, cuius studia, & doctrinam multis ab hinc annis exploratam habebat, antè non destitit adhortari ad hanc prouinciam suscipiendam, quàm impulit. D. Praeceptor autem cum natura esset κοινωνικὸς, & videret Reipublicae quoque literariae motuum emendatione opus esse, facilè reuerendissimi Praesulis, & Amici precibus cessit, & recepit Tabulas Astronomicas cum nouis canonibus se compositurum, neque, si quis sui esset vsus, Rempublicam, quod cùm alij, tum loannes Angelus fecit, laboribus suis defraudaturum.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 155","label":"ENCOMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/155"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 157","label":"ORVSSIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/157"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}