{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 163","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 163","ref":"163","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/163","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/163.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Ductis enim HF & LN extra apogaei lineam rectis parallelis, item AF & AN quorum illae medium, hae verum motum Solis vel terrae in eodem eccentrici arcu (quia EF & MN aequales sunt per 26. tertij) designant. At HFA maiorem esse quàm LNA, manifestum est, ex eo, quòd FHA & NLA per 29. primi, aequalibus existentibus, FAH minor quàm NAL, veluti eius pars, cernitur. Circulari autem linea idem eccentrici centrum ex H versus L descendisse, Copernicus ex inaequali apogaei Solis motu ratiocinatur. Quòd enim Ptolemaeus propter nimiam tarditatem omnino immobile ab Hipparcho ad se credidit, id velociùs Copernicus procedere deprehendit. His consentit motus centri 1, in circulo paruo IPQ, aequalis circa A, quo AIB linea Apogaei medij aequaliter per zodiacum secundum signorum ordinem incedit; sed veri eccentrici centro ad H supernè contra, & circa L secundum illum ordinem mouetur. Illic igitur circa H maximam eccentricitatem veri apogaei linea, excentro A per veri eccentrici centrum ducta, occurrit lineae apogaei medij aequis propemodum passibus: hîc autem circa L eodem vtraque tendit. Maximam autem veri & medij apogaei distantiam notat recta ex A, tangens circulum paruum, qualis hîc est AKR, indicans eccentrici ex K descripti (arcus hîc solùm depictus est) apogaeum in S. Motus eccentrici est annuus. Anomaliae ab apogaeo medio motus ferè annuus quoque est. Centri autem veri eccentrici in HKL paruo circulo reuolutio est Copernico (lib 3. cap. 20.) annorum 3434. aequalis nimirum obliquitatis eclipticae anomaliae. Circulo 1PQ Copernicus annuum motum attribuit (lib. 3. cap. 22) 24. 20. 14. sub fixarum stellarum sphaera. Eius ergo periodus in 54. mille annos exurgit. Rheinholdus suas secutus rationes annuum VIN motum eius facit 25. 33.12. tanta enim inter motum Solis simplicem & anomaliam eius annuam est. Reuolutio ergo in annispaulò pluribus quàm 50. mille completur. Sed sub zodiaco annis 17. mille conuertitur. Dimensionem horum Orbium Rheinholdus ipse prodidit, in tabula eccentricitatis Solis. fol. 98. Qualium enim semidiameter eccentrici est 1000000. partium, talium AH maximam eccentricitatem assumpsit 41700. (Copernicus lib3. cap. 21. eam posuit 417. qualium eccentrici semidiameter est 10000) sed minimam AL, facit 32190. Ergo HL est 9510.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 162","label":"THEORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/162"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 164","label":"THEORIA LVNAE, EIVSQUE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/164"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}