{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 166","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 166","ref":"166","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/166","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/166.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"44. 6. quae est 7. part. 40. prosthaph. lunae diuiduae, omnium maxima nimirum angulus CAL, vbi AL epicyclum PLC tangit. At tantam Ptolemaeus lib. 5 cap. 3. ex obseruationibus demonstrat; Eam Corpernicus lib. 4. cap. 8. licet nulla noua comprobatam obseruatione, resumit, Dubium ergo non est, quin eandem etiam Rheinholdus calculi fui fundamentum esse voluerit. Igitur CAL trianguli, propter angulum contactus rectanguli, angulus ad A est 7. par. 40'. quare qualium AC est 1000000, talium ex canone Sinuum CL vel, CP, aut CQ datur 133410. Deinde iuxta gradum anomaliae 1. Sexag. 30. gr. notatur secundi epicycli prosthaphaeresis 12. par. 9. 56. Ea hîc est angulus FCK, competens quadranti IK, propter FK perpendicularem ad CF. Qualium ergo CF est 1000000. earum ex foecundo vel tangentium canone datur FK, vel ei aequalis FL 215579. hinc tota CL 1215579. Sed qualium CL modo fuit 133410. earum CF, siue CE vel CG sit 109750. & residua FL vel FI 23660. item CI siue CN aut cO86090. in partibus quarum AC est 1000000. Ex quibus producitur Lunae nouae & plenae distantia maxima AH1O8609O. & minima AO 913910. Diuiduae verò distantia maxima AP 1133410. & Huic duorum epicyclorum hypothesi apparens corporis lunaris magnitudo, de qua suprà pag. 109. multò rectiùs, quàm eccentrepicyclo Ptolemaei, congruit. Si enim Lunae nouae & plenae altissimae in N diameter apparens 30. scr. primorum sit (quantam Copernicus lib. 4. cap. 19. & 22. & Tab. Prut. fol. 122.b sumunt) fiet ea in o 35. 39'. & in P apogaeo quadraturae 28. 45'. atque in Q eiusdem perigaeo 37. 36'. inter maximam & minimam differentia est, 8. 51. obseruationibus congrua. Multò maiorem differentiam eccentrepicyclus postulat; Cum enim Ptolemaeus lib 5. cap. 4. numeret lineam perigaei 39. part. 22. qualium linea apogaei est6 o. & epicycli semidiameter 5. part, 15. oportet lunam altissimam esse ad humilimam, sicut 65. par. 15. ad 34. par. 7'. Quod si lunae diameter illic appareat 31. 20'. quantam Ptolemaeus lib. 5. cap. 14. probat: eadem hîc fiet 59'. 56'. dupla ferè, cui omnis & vniuersalis experientia reclamat.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 165","label":"THEORIA LVNAE, EIVSQUE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/165"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 167","label":"DIMENSIO SPHAERAE LVNARIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/167"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}