{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 18","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/18.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Altera libratio, quae fit in coluro Aequinoctiorum, saluat inaequalem praecessionem AEquinoctiorum, & eliminat octauae fixarum Sphaerae, quae vltima est apud Copernicum, motum trepidationis, illique quietem suam restituit. Atque ne non & hic motus aliquid in caeteris motibus foeneretur: tollit irregularitatem motus, quem omnium septem Planetarum, vt & Apogaeorum motus habere debuissent (non sine ministerio aliquot nouorum circulorum) quia compertum est omnes motus aequaliter per fixas incedere. Quartus denique motus est ipsius globi terreni & circumfusi aeris proprius, cuius periodus est 24 horarum in eandem mundi plagam cum caeteris, nempe ab occasu in ortum: propter quem totus mundus reliquus ab ortu in occasum, imperturbatis magno miraculo motibus secundis ferri putatur. Cadit igitur illa incredibiliter alta & pernix decima Sphaera ἄναστρος, cuius & totius mundi tanta esset in Ptolemaeo pernicitas, vt vno nictu oculi aliquot millia milliarium transirent. Ac quaeso te, ad tabellam respicias, & cogites, quòd tellus haec nostra, de cuius motu disputatur, exigui circelli lunaris ad A, septuagesimam vix demum partem diametri aequet: Ab hoc circello dein ad Saturniamplitudinem, & ab hac ad fixarum inaestimabilem altitudinem oculos intende, & denique conclude, vtrum factu credituque faciliùs, punctulum illud intra A circellum, & sic tellurem in vnam plagam rotari, an verò totum mundum decem distinctis motibus (quia decem ab inuicem soluti orbes) infanda rapiditate ire in plagam alteram, nec quoquam, nisi ad illud punctulum, telluris imagunculam, eamque solam immobilem, respicere, quia extrà nihil est. Huc pertinet Tabella Prima & Secunda","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 17","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/17"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 18-2","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/18-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/18-2"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}