{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 20","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/20.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Hanc imaginem, hanc Idaeam mundo imprimere voluit, vt is fieret optimus atque pulcherrimus, vtque is eam suscipere posset, Quantum condidit, quantitatesque Sapientissimus conditor excogitauit, quarum omnis, vt ita dicam, essentia in haec duo discrimina caderet, Rectum & Curuum, ex quibus Curuum nobis duobus illis modò dictis modis Deum repraesentaret, Neque enim existimandum est, temerè extitisse tam apta praefigurando Deo discrimina, vt Deus non de his ipsis cogitauerit, sed quantum corpus propter alias causas, alioque consilio condiderit: atque postea Recti & Curui comparatio, & haec cum Deo similitudo, suapte sponte, quasi fortuitò extiterit. Quin potiùs verisimile est, initiò omnium certo consilio Curuum & Rectum à Deo electa, ad adumbrandam in mundo diuinitatem Conditoris: atque vt haec existerent, quantitates fuisse, atque vt quantitas haberetur, conditum esse primò omnium Corpus. Videamus modò, ecquomodo Creator optimus has quantitates in mundi fabrica adhibuerit: & quid verisimile sit nostris ratiocinationibus à Conditore factum esse: vt illud postea, cum in Antiquis, tum in nouis hypothesibus quaeramus, eique palmam tribuamus, penes quem illud reperietur. Mundum igitur totum figurâ claudi sphaericâ, abundè satis disputauit Aristoteles, ductis inter caetera ex nobilitate sphaericae superficiei argumentis: quibus etiamnum vltima Copernici fixarum sphaera quamuis motu carens, eandem figuram tuetur, recipitque Solem tanquam centrum in intimum sinum. Orbes verò caeteros rotundos esse circularis stellarum motus arguit. Curuum igitur ad mundi ornatum adhibitum esse, vlteriore probatione non eget. Cum autem tria quantitatum genera videamus in mundo, figuram, numerum & amplitudinem corporum: Curuum quidem adhuc in sola figura reperimus. Neque enim amplitudinis illa ratio ex eo est, quod inscriptum simili (sphaera sphaerae, circulus circulo) ex eodem Centro, aut vndiquaque tangit, aut nullibi: & Sphaericum ipsum, cum solum & vnicum sit in suo quantitatis genere: non potest alius numeri, quàm ternarij subiectum esse. Quòd si igitur solum Curuum Deus in conditu respexisset, praeter Solem in centro, qui patris: sphaeram fixarum vel aquas Mosaicas in ambitu, quae filij; auram coelestem omnia replentem, siue extensionem & firmamentum illud, quod Spiritus imago esset; praeter haec, inquam, nihil existeret in hoc aedificio mundano.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 19.9-10","label":"19.9 to 19.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/19.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/19.9"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 21","label":"FIXARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/21"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}