{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 32","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/32.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"CAPVT VIII. Quòd Octaedron sit intra Venerem & Mercurium. VOD autem propterea statim ad Dodecaedron in mundo sequi debeat, non sequitur. 1. Nam quia reuera duo diuersi sunt ordines, possunt etiam in diuersas mundi plagas spectare suis capitibus. 2. Atque adeo, quia Cubus dignissimae mundi regioni extra Terram appropinquat, circumferentiae scilicet siue fixis: parerat, vt & alterius ordinis caput digniori loco mundi intra Telluris orbem accederet. Nihilautem dignius centro & Sole. 3. Quòd si etiam vtriusque ordinis situm pro vno censeamus, quid elegantius fieri poterat, quàm vt ille vtrinque similibus & primis corporibus clauderetur. 4. Pulchrius etiam est, multifacia corpora adinuicem sequi in medio, & à pluralitate basium vtrinque sensim ad paucitatem discedi, si nihil aliud prohibeat: quàm si ad multarum basium corpus sequeretur vnum paucarum basium, & denique succederet rursum aliud longè plurium, quàm erat vtrumque. 5. Atque cum Dodecaedron esset in suo ordine vltimum, conueniebat, vt illi succederet ex altero ordine, quod esset sui simile. 6. Etiam hoc ad Telluris dignitatem pertinet, vt vtrinque similiter, quantum fieri posset, stiparetur. Cùm igitur ita cecidisset, vt exteriùs proximè ambiretur multifacio, par erat, vt interiùs etiam proximè complecteretur multifacium. Duo igitur hi ordines quinque horum corporum ita sunt à sapientissimo Conditore in vnum redacti, vt calcibus inuicem ad Tellurem, quae maceries ipsorum est, obuerterentur, capitibus in diuersas mundi plagas discederent.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 31","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/31"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 32-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/32-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/32-2"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}