{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 42","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/42.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Restabit igitur Icosaedro posterior imperfecta duplex, quia ductus per duas quintas repetiti vsque in idem punctum faciunt tantum lineas, f. Sic & ductus per tres octauas, *. An malumus Octaedro quartam dare, quia is duodecies quartam circuli subtendit. Id quod nullum latus cubi facit? Sic relinquetur Cubo octaua harmonia perfectissima, vt ipse perfectissimum corpus est. Forsan & illud conuenientius est, relinquere Icosaedro priorem imperfectam propter sexangulum, quod basi triangulae cognatum magis est, quam quinquangulae: Dodecaedro verò dare diuisionem octonariam propter numerum cubicum 8, quia cubus dodecaedro inscriptilis. Haec sanè in medio sita sint: donec causas quis reperierit. Veniamus modò ad aspectus. Et quandoquidem modò ex fide circulum fecimus: facile est videre, quomodo tres perfectae harmoniae pulcherrimè cum tribus perfectis aspectibus comparari possint sc. cum &, Q, D. Imperfecta verò prior B mollis ad vnguem similis est sextili, cuius haec nota, &, quemque debilissimum esse ferunt. Habemus causam (qualem quidem Ptolemaeus non dedit) cur planetae distantes vno aut quinque signis non censeantur in aspectu. Nam vt vidimus, nullam talem in vocibus agnoscit Natura concordiam. Cum enim in caeteris eadem sit ratio influentiae & harmoniarum: credibile est & hic esse. Causa vtrinque procul dubio eadem est, & ex quinque corporibus: quam alijs quaerendam relinquo. Cum igitur omnes quatuor harmoniae consonent suis aspectibus, & verò adhuc tres restent in Musica harmoniae: suspicatus aliquando sum, non negligendum esse in iudicijs natiuitatum, si Planetae 72. aut 144. aut 135. gradibus distent, praesertim cum videam, vnam ex imperfectis habere suum aspectum. Quamuis cuilibet oculato Meteororum speculatori facilè patebit, vtrum aliqua in his tribus redijs vis insit, cum caeteros aspectus aeris mutationes constantissimâ ratificent experientiâ.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 41","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/41"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 43","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/43"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}