{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 64","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/64.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Epistola est Rhetici Ephemeridi anni 1551. praefixa, quae quia non passim est obuia, & totum hoc caput multis locis mirificè iuuat, praecipua inde pro colophone huic capiti subiungam. Sic igitur Rheticus ad lectorem inter caetera. Suas autem (Copernicus) exquisitiones mediocres, non nimias esse voluit. Itaque consultò, non inertia aut taedio defatigationis, eas comminutiones vitauit, quas nonnulli etiam affectarunt, & sunt qui exigant, qualis est Purbachij in Ecclipsium tabulis subtilitas. Videas autem quosdam in his omnem curam ponere, vt planè scrupulose loca siderum scrutentur, qui dum secundanis, & tertianis, quartanis, quintanis minutijs inhiant, integras interim partes praetereunt, neque respiciunt; & in momentis τῶν φαινομένων saepe horis, non etiam nunquam diebus totis aberrant. Hoc nimirum est, quod in fabulis AEsopicis fit ab eo, qui iussus bouem amissam reducere, dum auiculis quibusdam captandis studet, neque his potitur, & boue etiam ipso priuatur. Recordor cum & ipse iuuenili curiositate impellebar, & quasi in penetralia siderum peruenire cupiebam. Itaque de hac exquisitione interdum etiam rixabar cum optimo & maximo viro Copernico. Sed ille, cum quidem animi mei honesta cupiditate delectaretur, molli brachio obiurgare me, & hortari solebat, vt manum etiam de tabula tollere discerem: Ego, inquit, si ad sextantes, quae sunt scrupula decem, veritatem adducere potero, non minus exultabo animis, quàm ratione normae reperta Pythagoram accepimus. Mirante me, & annitendum esse ad certiora dicente: huc quidem cum difficultate etiam peruentum iri demonstrabat, cùm alijs, tum tribus potißimùm de causis. Harum primam esse aiebat, quòd animaduerteret, plerasque obseruationes, veterum synceras non esse, sed accommodatas ad eam doctrinam motuum, quam sibijpsi vnusquisque peculiariter constiuisset. Itaque opus esse attentione & industria singulari, vt quibus aut nihil, aut parum admodum opinio obseruatoris addidisset, detraxissetue, eae à corruptis secernerentur. Secundam causam esse dicebat, siderum inerrantium loca à veteribus non vlteriùs, quàm ad sextantes partium exquisita: Et secundum haec tamen praecipuè errantium positus capi oportere; pauca excipiebat, in quibus declinatio sideris ab aequinoctiali annotata rem adiuuaret, quod de hac locus ipse sideris certiùs constitui iam posset. Tertiam causam hanc memorabat: Non habere nos tales authores, quales Ptolemaeus habuisset post Babylonios & Chaldaeos, illa lumina artis, Hipparchum, Timocharem, Menelaum, & caeteros, quorum & nos obseruationibus ac praeceptis niti ac considere poßimus. Se quidem malle in ijs acquiescere, quequorum veritatem profiteri posset, quàm in ambiguorum dubia subtilitate ostentare ingenij acrimoniam.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 63","label":"CAPVT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/63"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 65","label":"CAPVT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/65"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}