{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 66","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 66","ref":"66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/66.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Saturnus visus est exactè inter ceruicem & cor Leonis, vbi esse debebat secundum calculum die 21. 31. Octobris praeterita. Differentia long. 37. scr. plus minus. Quod si hanc quantitatem non excedat eius à Copernico discordia προσθαραιρέσεως, correctâ modò distantiâ: existiment Astronomi sibi abundè satisfactum. In Ioue nihil iure desiderari potest. Nam exiguam habet differentiam, atque minorem sextante gradus. Quòd autem etiam in Marte semissis gradus abundat, nihil mirum, nec me mouet: mouet id potiùs, maiorem non esse diuersitatem. Testatur enim in praefatione Ephemeridis ad annum 1577. Maestlinus: sideris huius errores à calculo intra duorum graduum angustias cogi non posse. Iam ad inferiores Q & & quodattinet, etsi prae superioribus nonnihil commoditatis habere videntur: propterea quòd ex elongatione maxima faciliùs est, quàm ex ἀκρονυχίᾳ obseruatione, ipsorum orbes dimetiri, ipsa tamen obseruandi via mihi suspecta est, Quamuis rectiùs Astronomis hoc aestimandum relinquo: nempe vtrum non in his planetis vaporum densitate & physica parallaxi, quam nec Sol nec Luna effugit, interdum fallantur. Certè Maestlinus in Disputatione de Eclipsibus, thesi 58. de Venere affirmat, quòd non rarò visa fuerit eius à Sole prope horizontem distantia notabiliter minor verâ. Quantò magis id de Mercurio dici poterit, qui ferè semper sub solis radijs est; & quamuis interdum emergat: nunquam tamen, nisi prope horizontem per interiectam exhalationum copiam nostro se visui praesentat. Et quamuis Veneri opitulentur fixae, simul & propè apparentes: Mercurius tamenfrequentiùs in culpa manet, qui ipse rarò cernitur, & rariùs fixae prope ipsum. Cumque haec hodie accidant: credibile est & veteribus quantiscunque Artificibus accidere potuisse. Nam quòd Lectorem de eo non monent, id ipsum suspicionem de horum Planetarum dimensionibus vitiosis auget. Hoc enim indicio est; nec animaduersum ipsis nec correctum esse, si quid ex eo vitij extitit. Quare in lectione veterum imprimis spectandum esse puto, vtrum singularum obseruationum, quae allegantur, instrumenta & modi huic errori obnoxij esse potuerint. Deinde non iniuriâ metuo, vt multa adhuc in ratione hypothesium his duobus Planetis relicta incerta sint. Copernicus (vt colligitur ex modò posita Rhetici, & infrà ex Maestlini epistola) plus Ptolemaei placita, quàm obseruationum necessitatem secutus est in emendandis inferiorum theorijs.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 65-2","label":"CAPVT XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/65-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/65-2"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 67","label":"CAPVT XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/67"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}