{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 7","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/7.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"Plurimum temporis isto labore, quasi lusu, perdidi; cùm nulla, neque ipsarum proportionum, neque incrementorum appareret aequalitas: nihilque vtilitatis inde percepi, quàm quòd distantias ipsas, vt à Copornico proditae sunt, altissimè memoriae insculpsi: quodque haec variorum conatuum commemoratio tuum assensum, lector, quasi marinis fluctibus, anxiè hinc inde iactare potest, quibus fatigatus, denique tantò libentiùs ad causas hoc libello expositas, tanquam ad futum portum te recipias. Consolabantur me tamen subinde, & in spem meliorem erigebant, cùm aliae rationes, quae infrà sequentur, tum quòd semper motus distantiam ponè sequi videbatur, atque vbi magnus hiatus erat inter orbes, erat & inter motus. Quòd si (cogitabam) Deus motus ad distantiarum praescriptum aptauit orbibus: vtique & ipsas distantias ad alicuius rei praescriptum accommodauit. Cum igitur hâc non succederet, aliâ viâ, mirum quàm audaci, tentaui aditum. Inter Iouem & Martem interposui nouum Planetam, itemque alium inter Venerem & Mercurium, quos duos fortè ob exilitatem non videamus, ijsque sua tempora περιοδικὰ ascripsi. Sic enim existimabam me aliquam aequalitatem proportionum effecturum, quae proportiones inter binos versus Solem ordine minuerentur, versus fixas augescerent: vt propior est Terra Veneri in quantitate orbis terrestris, quàm Mars Terrae, in quantitate orbis Martij. Verùm hoc pacto neque vnius planetae interpositio sufficiebat ingenti hiatui ZL & &. Manebat enim maior louis ad illum nouum proportio, quàm est Saturni ad Iouem: Et hoc pacto quamuis obtinerem qualemcunque proportionem, nullus tamen cum ratione finis, nullus certus numerus mobilium futurus erat, neque versus fixas, vsque dum illae ipsae occurrerent: neque versus Solem vnquam, quia diuisio spatij post Mercurium residui per hanc proportionem in infinitum procederet. Neque enim ab vllius numeri nobilitate coniectari poteram, cur pro infinitis tampauca mobilia extitissent: Neque verisimilia dicit Rheticus in sua Narratione, cum asanctitate Senarij argumentatur ad numerum Sex Coelorum mobilium. Nam qui de ipsius mundi conditu disputat, non debet rationes ab ijs numeris ducere, qui ex rebus mundo posterioribus dignitatem aliquam adepti sunt. Rursum alio modo exploraui, vtrum non in eodem quadrante distantia cuiuslibet Planetae sit residuum ex sinu, & motus eius sit residuum ex eius complememti sinu. Fingatur QuadraFixae tum AB, à Semidiametio totius Vniuersi AC desciriptim. Ex angulo igitur B Soli siue Centro Mundi A opposito, scribatur cum radio BC Quadrans CED. Deinde in vero mundi radio AC notentur Sol, Fixae & Mobilia pro ratione distantiarum: à quibus punctis excitentur rectae, vsque ad obuersum Soli Quadrantem porrectae. Quae igitur est proportio parallelorum, eandem virtutis mouentis finxi penes singulos planetas.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum viii","label":"LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/viii"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 8.1-4","label":"8.1 to 8.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/8.1"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}