{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 81","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/81.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Et quia orbis eius aduentitius est, sortiatut & ipsa aduentitium & peculiarem situm principij. Lunationes etiam eius nobilitas & fama inter homines, lunationumque potissima quadrans. Caput autem in libram, & caudam in Arietem refero, vt sit in rationali situ cum Luna, absque Ecclipsi tamen: & vt Luna sit in maximo limite horeo. Erit igitur terra oculari etiam positu media interstellas, sicut orbis eius inter orbes medium locum certo Dei consilio obtinuit, quia omnia propter hominem. Quòd si Solem etiam hic in V loces: erit D in =2, &) in 69. & reliqua similiter. Sumendiautem motus medij, nam hos in principio cursus, veros esse conuenit, nempe ab absidibus. Haec palma in medio posita, quam aut similem si quis aut ex calculo aut ex restauratione Astronomiae adeptus fuerit, is phyllida solus habebit. Haec de initio. Finem motui nullum cum ratione statui, nullumque fore Platonicum annum ex postulato vno probabo. Detur namque eccentricitatem esse cum orbe in proportione rationali: erunt igitur orbium radij inuicem irrationales, quia habent se, vt inscripti & circumscripti corporibus, qui irrationales sunt, quia sequuntur ex ratione subtensae in quadrato, & sectionis secundum extremum & mediam rationem, quae duo sunt exempla irrationalium in Geometria.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 80","label":"CAPVT XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/80"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 82","label":"CAPVT XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/82"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}