{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 87.1-4","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 87.1-4","ref":"87.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/87.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/87.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/87.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Ab hoc igitur tempore, qui coelerum motus pleniùs inquirere, & quae in Astronomia adhuc manca sunt, reficere & redinte grare volet, habet iam à priori patentem ianuam, qua ingrediatur, habet rectissimam normam, ad quam, ceu ad Lydium lapidem, omnes suas obseruationes, totumque calculum examinet. Merito igitur nostro seculo, de hoc excellentissimi Mathematici Kepleri ingeniosissimo inuento, gratulor, nihil dubitans, quin per id totam Astronomiam propediem restauratam visuri simus. Quòd si quem, sicut hactenus non paucos, Copernici hypothesium à multis illegitime condemnata, & praeter rationem diffamata absurditas offendit; & quòd Keplerus hoc suo inuento, vnà cum Copernico, Sellarum fixarum in extremo, & Solis in Mundi centro immobilitatem, atque Terrae extra medium circularem mobilitatem astruit: Is quaeso priùs rem cognoscat, & examinet, quàm praecoci praeiudicio sententiam ferat; Is legat, quae Copernicus lib. I. cap. V. & quinque sequentibus, item quae Keplerus noster cap. I. sui Prodromi scribit: Nec non quae Rheticus sequente Narratione habet, vbi principales rationes enumerat, quare à veterum Astronomorum hypothesibus recedendum fuerit. Et videbit: Quaestionem de loco & perpetua Quibus istud adiungo. quiete Terrae nequaquam liquidam esse. Vsitatissanè hypotherbus, quae praescriptione potiùs, quàm ratione valent (idcirco & vulgo eas proponi, & tyrones primitùs in eis, velut communiter notis, & ob idipsum cognitu facilioribus, informari satius & consultius est: Ita easdem in caeteris Disputationibus, nisi ad interiora Astronomiae penetralia ingrediendum sit, communiter retineri, eandem ob causam vt plurimum expedit) Terra in medio quieta statuitur, potissimo argumento à grauitatis & leuitatis momentis desumpro, quia grauia ad Mundi Medium deorsum, leuia ab eiusdem Medio sursum ferri dicuntur. At quaeso vnde Nobis haec leuium grauiumque experientia? & quouque eorum notitia apud Nos se extendit, vt ex eis totius Mundi Medium certò arguere possimus? An non omnis sedes & totum domicilium omnium eorum, quae nobis grauia sunt aut leuia, Terra, & circa terram Aer est? Sed quid Terra, quid eam ambiens Aer, respectu immensae totius Mundi vastitatis? Punctum sunt, siue punctuli, & si quid minus dici posset, rationem habent. Quod cum sit, an non Philosophum dicturum putas, quòd infirma argumentatio a particula, siue hoc punctulo ad totum Mundum extruatur?","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 86","label":"SIMI VIRI, ET MATHEMATICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/86"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 87.5-6","label":"87.5 to 87.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/87.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/87.5"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}