{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 88","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/88.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":405,"text":"confitetur, quòd vter eorum Venus vel Mercurius supra alterum situetur, nulla certitudine deprenendi possit. Et licet Proclus in Hypoth. Astron. asserat, Mercurium subtercurrentem Veneri visum esse: alia tamen multò grauior quaestio exoritur, de inexcusabili orbium horum planetarum penetratione, quam epicyclorum & eccentricitatum ipsorum proportio, astipulantibus calculo & obseruationibus, omnino postulat. Eam nec Albategnius cap. 5. nec Alphraganus, Diff. 21. alijque magni Mathematici, vtut se torqueant, defendere valent. Physicorum enim hîc inuictae demonstrationes penetrationes non admittunt; Geometriae autem certitudo (quae in omni Quanto regula veritatis est) orbium coarctationi contradicit. His addo, quod vt distantiae sphaerarum dubiae sunt, ita & ordo nullus certus est. Nam Sole & Luna exceptis, in caeteris eiusdem est, siue (vt παραδοξωτάτῳ exemplo dicam) Saturnum supra Mercurium, siue hunc supra illum colloces. Quid de rapidissima & inaestimabili velocitate huius tam vastae Mundi molis, quotidie se conuertentis, dicam? Vbi primò: ineffabilis velocitas omnem fidem superat. Semidiametrum Shpaerae fixarum Stellarum Albategnius 19000. Alphraganus 20110. semidiametris terrae aestimat, & quidem non minorem, sed longè maiorem esse conueniebat. Hinc ergo ea sphaerae huius pernicitas exurgit, qua quaelibet in circulorum inter polos mundi medio posita stella vnico horae scrupulo secundo, siue 3600. parte vnius horae (quo temporis spaciolo vix quisquam tria vel quatuor verba, licet praecipitanti sermone loquatur, profabitur) vltra duodecies centum miliaria germanica rapiatur. Oportet autem vltimo coelo seu primo mobili, orbi longè superiori, multò concitatiorem inesse cursum. Sed quis istis fidem habebit? Deinde, Quaenam est ista Naturae impotentia, quiae immenso corpori coelesti huiusmodi mente incomprehensibilem velocitatem inifundere potuit, punctulo tamen Mundi, corpori se: terreno, de hoc motu quicquam communicare non potuit? Quomodo fieri potest, vt toto Mundi systemate, nullo eius orbe, nec etiam ignei elementi sphaera (si qua est) nec aeris superiore regione exceptis, circumagitato, hoc vnicum punctulum non conuertatur? Itaque multò probabilius & rationi magis consentaneum est, quòd immenso hoc mundo à quotidiana hac rapiditate liberato, solus hic globulus eo motu incedat; faciliùs enim Naturae fuit, hunc ei motum indere, quo vno scrupulo, seu sexagesima parte horae, in magno eius circulo quadrans vnius germanici miliaris praetereat; quam velocitatem nubium volatus saepè aequat, non rarò superat, fulminis verò casus incomprehensibiliter vincit. Innumera alia transeo, quorum non pauca Copernicus, & Rheticus in sua Narratione, atque Keplerus noster in Prodromorecitant. Excellentissimi nonnulli ex recentioribus Mathematici languorib. his aliquam medelam adhibereconantur; & Terram quidem cum antiquis hypothesibus, in lunaris, & stelliferae sphaerae, necc non totius Vniuersi medium reponunt immobilem, Solem autem cum Copernico caeterorum planetarum centrum, mobilem tamen, prositentur. Magnum sauè est, mec laude sua priuandi, qui id statuunt.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 87.5-6","label":"87.5 to 87.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/87.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/87.5"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 89.1-4","label":"89.1 to 89.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/89.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/89.1"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}