{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 91","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 91","ref":"91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/91.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Quorum omnium rationem decisionesque, dum diuersis, attamen suis nuper adinuentis apodixibus fideliter demonstraturum se homo hic adserat: non video, quî argumentum illud ab nostri seculi Eruditis explodi, conuelli, aut contemni debeat. Nam vel apud mediocriter mathesi imbutos, ipsosque adeo (vt sic loquar) ephemeridistas, res astronomicas (quae tamen scientiarum ob circini calculique infallibilem rectitudinem certißimae creduntur) non vna in parte hodie, tum temporum dimensione, tum motuum obseruatione, claudicare: nec, quod Geometria peculiariter profitetur, ad amußim semper quadrare, constat. Proinde, charißime Georgi, cum plurimis in vrania difficultatibus liberari, abstrusißimos insuper nobis nodos aperiri sentiamus, transmissum hunc libellum, rogo, diligenter perlege, lectum acriùs dijudica, iudicatum verò fac age cunctis mathematum cultoribus, praecipuè autem vicinis tuis, vnicè commenda, & euoluendum subinde propina, si vel tali pacto non solùm Altera Narratio maturiùs emittatur, sed ex integro rarum hoc, & propè Diuinum opus (cuius περιοχὲν tanquam indices Narrationes istae ostendunt) notum magis factum, amari, & crebrioribus votis ab Autore ipso homine procul dubio incomparabilis doctrinae, Herculeique, siue potiùs Atlantici laboris, efflagitari: totumque etiam per Amici mei obseruandissimi praesentium scriptorum instigationem, operam, & sedulum calcar communicari nobis aliquando poßit. Id quod inscriptione hac cum primis sic curatum volo, per te nimirum rerum physicarum peritißimum, tui similibus honestißimae huius disciplinae Sectatoribus occasionem praeberem, vt digna gratitudine Iunioribus crescendi copia, atque Maioribus eruendae veritatis ansa contra plebeiorum oculorum examen etiam, tam liberaliter, quàm vberrimè detur, cernis enim liquidò, quid profeßio ista desideret, quidque, & quàm magnifica elenchus hic promittat.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 90-2","label":"DOCTISSIMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/90-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/90-2"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 92","label":"DOCTISSIMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/92"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}