{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 95","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/95.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"Quare medium motum stellarum fixarum, atque aequationes diuersi motus geometricè constituit. Quia enim Timocharis obseruatio Spicae, anno 36. primae periodi Calippi, collata cum obseruatione anni 48. eiusdem periodi, nos docet, stellas illa aetate in 72. annis vnum graPtol. lib. 7. dum processisse: deinde ab Hipparcho ad Menelaum semper in cap. 3. Almag. centum annis vnum gradum confecisse, constituitapud se, Timocharis obseruationes in postremum quadrantem circuli diuersitatis incidisse, in quo motus apparuerit mediocris diminutus: in tempore autem intermedio inter Hipparchum & Menelaum, motum diuersitatis fuisse in loco tardissimo. Siquidem Menelai obseruationes cum Ptolemaei collatae, ostendunt in 86. annis per vnum gradum stellas tunc motas; Quare Ptolemaei obseruationes factas motu anomaliae existente in primo quadrante, stellasque tunc motas motu tardo addito, siue aucto. Porrò quia à Ptolemaeo ad AlbaAlbat. cap. tegnium vni gradui 66. anni respondent, atque nostrae obseruationes collatae cum Albategnij ostendant stellas motu diuerso iterum in 70. annis vnum gradum conficere, sed ad alias suas in Italia habiAbanno rsis. tas, obseruatio ea, quam suprà dixi, collata ostendit stellas fixas ad annum motu diuerso in 100. annis iterum per vnum gradum progredi. So le quoque clarius est à tempore Ptolemaei ad Albategnium, motum diuersitatis, terminum mediocrem primum praeterijsse, totumque quadrantem mediocris additi, & circa Albategnij tempora fuisse in loco summae velocitatis. Ab Albategnio autem ad nos tertium quadrantem motus diuersi esse absolutum, & interim stellas progressas motu veloci diminuto, alterum limitem mediocris motus praetergressum, & nostra aetate iterum in quartum quadrantem motus mediocris diminuti anomaliam peruenisse, proinde iam iterum motum diuersum tardissimum limitem appetere. Haec autem D. Praeceptor vt ad certam rationem redigeret, quo ordine cum Coper. lib,. omnibus obseruationibus consentirent, constituit motum diuer- cap. 6. sumin 1717. annis Aegyptijs compleri, maximamque aequationem 70. ferè minutorum, motum autem medium stellarum in anno Aegyptio 50. secundorum ferè esse, atque integram motus medij futuram reuolutionem in 25816. annis Aegyptijs. Hanc motuum in stellis fixis rationem comprobant etiam annuae quantitates à punctis aequinoctialibus obseruatae, atque certò constat, quare ab Hipparcho ad Ptolemaeum dies integer, minus vicesima parte diei, interciderit: ab hoc autem ad Albategnium 7. dies ferè: ab Albategnio ad suas obseruationes, quas anno Domini 1515. habuit, dies 5.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 94","label":"CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/94"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 96","label":"CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/96"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}