{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum 98","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/98.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Nequaquam tamen comparandus hic error, totius huius temporis à Babylonijs ad nos, cum illo, qui est 22. secundorum diei in ter Ptolemaeum, & Albategnium. Quòd autem necesse fuerit inter Hipparchum, & Ptolemaeum, diem minus parte vicesima intercidere, inter hunc & Albategnium 7. ferè deficere, non sine summa voluptate, ex praedicta motuum stellarum ratione, & ipsius D. Praeceptoris, De Motu Solis tractatione tibi, Doctissime D. Schonere, collegi, vt paulò pòst videbis. Mutationem maximae declinationis hanc rationem habere D. Doctor Praeceptor meus reperit: vt dum motus diuersitatis stellarum fixarum semel compleretur, dimidia obliquitatis contingeret. Quare & integram mutationis obliquitatis reuolutionem in 3434. annis Aegyptijs fieri constituit. Timocharis, Aristarchi, & Ptolemaei temporibus mutationem obliquitatis in tardissima variatione fuisse constat, adeò vt immutabilem maximam declinationem crederent, semper 1/2 partes circuli magni. Albategnius post hos, 23 grad. 35minut. ferè, sua aetate prodidit. Deinde Arzahel post eum 190. ferè annis, 23. grad 34. minut. Prophatius Iudaeus ab hoc iterum 230. annis, 23 grad 32. minut. Nostra autem aetate non maior 23grad, 28 min. cum dimidio apparet. Proinde cum clarum sit, in 300. annis ante Ptolemaeum, motum mutationis obliquitatis tardissimum fuisse, ab hoc verò ad Albategnium, per 750. annos, ferè, decreuisse per 17. minu. & ab Albategnio ad nos in 650. annis saltem per 7. minu. sequitur mutationem obliquitatis fieri, quemadmodum planetarum ab ecliptica discessus, motu quodam librationis, seu in lineam rectam; cuius est, in medio velocissimum esse, circa extrema tardissimum. Fuit igitur polus aequinoctialis, seu eclipticae circa Albategnij tempora, in medio ferè huius librationis motu, hoc autem seculo circa alterum terminum tardissimum, quo in loco maxima vnius poli ad alterum fit appropinquatio. Sed suprà posuimus, per motum aequinoctialis saluari motus stellarum fixarum, & diuersitatem annuae quantitatis ab aequinoctijs, & huius poli sunt vertices terrae, à quibus poli eleuationes sumuntur. Vides igitur, vt te, doctissime D. Schonere, obiter moneam, quales hypotheses, seu theorias motuum obseruationes exigant, verùm adhuc, clariora testimonia audies. Porrò assumit D. Praeceptor minimam obliquitatem 23. grad. 28. min. futuram, cuius ad maximam sit differentia 24. minutorum. Ex his constituit geometricè tabulam minutorum proportionalium, vt maxima eclipticae obliquitas inde ad omnes aetates elici possit. Sic fuêre minuta proportionalia, tempore Ptolemaei 58, Albategnij 24. Arzahelis 15, nostra aetater. his ad 24. minu.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum 97","label":"CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/97"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum 99","label":"CLARISSIMO VIRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/99"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}