{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum iv","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum iv","ref":"iv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/iv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/iv.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"EPISTOLA culo contemplentur. Nam cur Christiani minus hac contemplatione nos oblectaremus; quorum proprium est, Deum vero cultu celebrare, venerari, aamirari? id quod tanto deuotiori animo fit, quanto rectiùs, quae & quanta condiderit noster Deus, intelligimus. Sanè quàm plurimos hymnos in Conditorem, verum Deum cecinit verus Dei cultor Dauides; quibus argumenta ex admiratione coelorum deducit. Coeli enarrant, inquit, gloriam DEI. Videbo coelos tuos, opera digitorum tuoum, Lunam & stellas, quae tu fundasti: Magnus Dominus noster, & magna virtus eius; qui numerat multitudinem stellarum, & omnibus nomina vocat. Alicubi plenus spiritu, plenus sacra laeticia exclamat, ipsumque mundum acclamat, Laudate coeli Dominum, Laudate eum Sol & Luna, &c. Quae vox coelo? quaestellis? qua Deum laudent instar hominis? Nisi quòd, dum argumenta suppeditant hominibus laudandi Dei, Deum ipsae laudare dicuntur. Quam vocem, coelis & Naturae rerum dum aperimus his pagellis, clarioremque efficimus: nemo nos vanitatis, aut inutiliter sumpti laboris arguat. Taceo, quòd haec materia, Creationis, quam negarunt Philosophi, magnum argumentum est: dum cernimus, vti Deus instar alicuius ex nostratibus Architectis, ordine & norma ad mundi molitionem accesserit, singulaque sit ita dimensus; quasi non ars naturam imitaretur, sed Deus ipse ad hominis futuri morem aedificandi, respexisset. Quanquam quid necesse est, diuinarum rerum vsus instar obsonij nummo aestimare? Nam quid quaeso prodest ventri famelico cognitio rerum naturalium, quid tota reliqua Astronomia? Neque tamen audiunt cordati homines illam barbariem, quae deserenda propterea ista studia clamitat. Pictores ferimus, qui oculos, Symphoniacos, qui aures oblectant: quamuis nullum rebus nostris emolumentum afferant. Et non tantùm humana, sed etiam honesta censetur voluptas, quae ex vtrorumque operibus capitur. Quae igitur inhumanitas, quae stultitia, menti suum inuidere honestum gaudium, oculis & auribus non inuidere? Rerum naturae repugnat; qui cum his pugnat recreationibus. Nam qui nihil in naturam introduxit, Creator optimus, cui non cùm ad neceßitatem, tum ad pulchritudinem & voluptatem abunde prospexerit: is mentem hominis, totius naturae dominam, suam ipsius imaginem, solam nulla voluptate beauerit?","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum iii","label":"iii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/iii"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum v","label":"EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/v"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}