{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mysterium cosmographicum vii","citation":"Kepler, Mysterium cosmographicum vii","ref":"vii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/vii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/vii.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Mysterium cosmographicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Cur enim de semente fadienda aliter ego sentiam, atque viri prudentisßimi de vestra Corona: qui haec studia inter praecipua censuerunt, quae iuuenibus Nobilitatis animis in vestra schola proponerentur. Sic enim existimant, neque aptius esse genus hominum ad colenda Mathemata, Nobilitate: vt quibus artes aliae ad victum comparandum non ita necessariae: nec aptiora Nobilitati studia, Mathematicis: propterea, quòd occulta & mirifica quadam facultate polleant prae caeteris, feroces animos ad humanitatem, adque sobrium rerum terrenarum contemptum instituendi. Qui fructus etsi difficultate & insolentia materiei iuuenibus obscuratur: senibus tamen, vti modò dictum, suo tempore sese patefacit. Atque haec ego hactenus, cum de praesentibus pagellis, tum de omni Astronomia, ad vos Astronomiae & Literaturae totius amatores, Viri amplißimi: vt eius vos admoneam, quod pridem tenetis: neque nullo vsui fore hoc, quod humilis offero & dedico, opusculum, vobis, qui verè generosi, verè nobiles estis: & si quam laudem meretur inuentio, illam magna ex parte ad vos pertinere; qui vestra liberalitate, vestroque stipendio mihi occasiones & ocium haec ita commentandi fecistis: Accipite igitur, Viri Amplißimi, hoc grati animi symbolum, meque humilem clientem in vestram gratiam suscipite; & denique assuesciteinter Atlantes, Perseas, Oriones, Caesares Alphonsos, Rhodoliphos, caeterosque Astronomiae promotores accenseri. Valete. Idibus Maij: qui dies ante annum initium fuit huius laboris. Amp. Humilis in Schola vestra Graetiana, Mathematicus M. Iohannes Keplerus VVirtemberg.","prev":{"citation":"Mysterium cosmographicum vi","label":"EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/vi"},"next":{"citation":"Mysterium cosmographicum viii","label":"LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/mysterium-cosmographicum/viii"},"credit":{"text":"Kepler, Mysterium cosmographicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}