{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova stereometria doliorum 10","citation":"Kepler, Nova stereometria doliorum 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/10.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Nova stereometria doliorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Proportio igitur quadratorum AB & AG est sesquitertia linearum igitur AB & AG proportio est semi-sesquitertia, scilicet ea quae numerorum 100000 & 86603. Vt vero est AG ad AB, sic est GB ad BF. Ergo etiam inter GB & BF est pro portio semi-sesquitertia; vt quia GB est dimidium ipsius AB, scilicet 50000 EF talium particularum habeat 57737 proximè. Duodecies igitur sumptus numerus iste, maior erit quam circumferentia circuli. Colligitur numerus 477974, qualium diameter habet 200000. Et qualium diameter habet 7. talium sunt in BD duodecies sumpta 24, minus vna decima. Maior igitur est hic numerus ipsa circumferentia; Minor autem eadem erat numerus 2). Et paret ad oculum, arcum BE propiorem esse ipsi BG, quam BF lineae. Circumferentia igitur propior est numero 2j, quam numero 24, minus vna decima. Ponitur igitur ab 2j recessisse per j, ab altero verò per 2, minus vna decima, vt sit nimirum 22. Haec autem longè accuratius demonstrat Archimedes in figuris multilateris, vt sunt figurae 32, 24. 48 laterum: vbi etiam apparet, paulum quid deesse circumferentiae, quo minus sit 22. Adrianus Romanus eadem Methodo demonstravit, si diameter circuli secetur in partes tunc talium partium 62831853079795862 ferè esse in circumferentia. Episagma. Extribus imei recto Conicarum, quae Parabole, Hyperbole. Ellipsis dicuntur, Ellipsis est circuli aemula, & demonstravi in Com. de Motibus Martis, longitudinem Ellipticae lineae sese habere ad medium arithmeticum inter duas ejus diametros, quae axis rectus & transversus dicuntur, similiter vt 22. ad 7. fere","prev":{"citation":"Nova stereometria doliorum 9","label":"CVRVORVM REGVLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/9"},"next":{"citation":"Nova stereometria doliorum 10-2","label":"THEOREMA II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/10-2"},"credit":{"text":"Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum","quality":"ocr"}}