{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova stereometria doliorum 100","citation":"Kepler, Nova stereometria doliorum 100","ref":"100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/100.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Nova stereometria doliorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"In ijs verò articulis, in quibus à minori ad maximum iterumque ad minus fit mutatio, lege aliqua circuli, semper est aliquousque insensibilis illa differentia. Quod igitur verum est de dolijs integris, eandem habentibus diagonion: id etiam verum erit de binis unius dolij truncis, ut de AYX, AVG; ut etsi orbium alter, puta GC, fuerit minor reliquo XZ; dum modò AC, AZ aequales, capacitas tamen sit utrinque ad omnem sensibilitatem aequalis. THEOREMA XXVIII. At si longitudo virgae per utrumque dolij truncum non sit aequalis, quod usu venit: medium proportionale inter utramque virgae longitudinem, id est medius numerus inter duos ab una & ab altera medietate notatos, sine errore pro indice capacitatis usurpatur. Nam minor longitudo inscriptum habet capacitatis, quae est sui trunci, duplum; maior itidem sui trunci duplum habet inscriptum. Vtraque ergo longitudo, junctis numeris, inscriptum habent duplum capacitatis totius dolij. Medium igitur arithmeticum inter numeros utriusque longitudinis, quod aequevalet medio proportionali inter lineas, arguit simplum totius dolij. THEOREMA XXIX. Curvatura Tabularum, seu buccositas inter orificium medium & orbem vtrumque ligneum, in dolio Austriaco nihil derogat indicio Virgae, in Oblongis doliis auget capacitatem à virga indicatam (per se quidem, caeteris paribus) in Curtis minuit. Nam etsi, per XXIX partis primae, dolium figura Citrij, Pruni, Olivae, Fusi Parabolici aut Hyperbolici, truncatorum, superat capacitate dolium Cylindraceum, vel meri trunci duplicati figuram habens, his gradibus, quo hic ordine figurę sunt recensitę; illud tamen & per se est per parum uti apparet ex Th. XXIIp. primae; & quicquid eius sensibile est, jam in virgae numeros ingestum est. Nam primum dolium, cuius capacitas pro vnius Amphorae indicio, virgae fuit inscripta, similiter ut caetera omnia, suam habuit buccositatem: arguit igitur Virga dolia omnia buccositatis similis; quae etsi non omnibus Austriacis est similis, omnibus tamen est aliqua, eoque minor error circa illam. At cum doliafuerint longiora Austriacis, longior etiam in ijs flexus est tabularum ab orificio ad orbes, itaque maioris capacitatis, etiamsi similis vtrinque ponatur flexura; quemadmodum etiam, si breviora fuerint Austriacis, flexus iste est brevior. Atqui virga flexum longitudinis mediocris arguit, qualis est in dolio Austriaco: non assequitur igitur virga (caeteris paribus) longitudinem flexus in dolio oblongo; superat in dolio brevi. III. Pars.","prev":{"citation":"Nova stereometria doliorum 99-2","label":"THEOREMA XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/99-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/99-2"},"next":{"citation":"Nova stereometria doliorum 101","label":"VSVS TOTIVS LIBRI CIRCA DOLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/101"},"credit":{"text":"Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum","quality":"ocr"}}