{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova stereometria doliorum 108","citation":"Kepler, Nova stereometria doliorum 108","ref":"108","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/108","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/108.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Nova stereometria doliorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"Rursum si CO minor quidem fuerit, quàm CY, maior tamen ad CY quam OG ad GY (quod quis qua diligentia discernet?) figura erit ex Ellipsi recta; cuius segmenta ad circuli segmenta facta per rectam axi parallelam, semper habent proportionem eam, quam brevioreius diameter ad longiorem, per ea quae Archimedes adhibet ad demonstrandum Episagma IHIad Th. II, perque dicta à me in commentarijs de motu Martis, quod ad dictum Th II primae partis erat etiam superinducendum. At cum linea proportionis segmenti sphaeroidis recti ad Prunum Ellipticum, inter C. Y. nondum sit determinata, ut & prius in hyperbola, nullum hic ingemosis, & omninò Apollonijs, exitum monstrare possum, quàm quem ipsi sibi sollertissimi ingenij acie, superius Th. XXVI provocati, exciderint & patefecerint: mediocribus ingenijs nullus hic thesaurus utilitatis aut compendij latet absconditus. Idem denique teneto, cùm CO minor ad CY fuerit, quam OG ad GY: figura enim erit ex Ellipsi transversa, & Sphaeroidis segmenti proportio ad Olivam maior erit, quàm GO ad OC, sed genuina linea nondum est nora: quod tanto minoris momenti impedimentum censeri debet, quanto minus verisimile est, dolia Sphaeroidis, quàm Hyperboles aut circuli figuram imitari Qua ratione quis artificiosè metiri possit, proportionem partis vacuatae ad residuum liquoris, strato dolio, erectisque ad perpendiculum diametris Ventris & Orbium ligneorum. Desiderata hactenus, quantum ego scio, doctrinae huius pars: utilis tamen patribus familias ad arguenda & cavenda furta: si tamen Bachus à Thetidis ditione suas opes procul collocaverit, eique suis finibus interdixerit: solet enim haec dea sic tegere sui vernę maleficia, ut cùm partem ille subduxerit, ista refundendo corrumpat reliquum. Coigneti aliorumque modus, qua certus est, angusti est usus: ut verò ad omnis generis dolia extenditur, sine errore & absurdis, quod facile fatebuntur authores, exerceri non potest. Incipiamus tamen ab illo: Nimirum si dolium sit figura cylindri, aut insensibiliter ab ea deflectat, superficies planaliquoris, secat orbes ligneos, ventrisque amplitudinem, in bina segmenta circulis quare, per Th. XVII, p. primae, segmenta duo totius Cylindracei dolij, vacuum & plenum, sunt in proportione segmentorum planorum in basibus. Sed quia dolium est compositum ex duobus veluti Truncis Conicis, quorum reputatur altitudo technica, quantum est longitudinis inter circulum ventris & orbem ligneum: Truncus verò quilibet constat ex cylindro medio, super basi Trunci minori, & circumjecta Tunica (sic enim appello in dolio dimidiam ventris protuberantiam supra molem intimi cylindri: si totum dolium eiusque genuinam figuram consideres, tota ventris protubernantia, constans ex duabus talibus veluti tunicis adversis, in superioribus mihi dicta fuit Zona animadverte igitur, quod Tunicae vel Zonae huius margo primùm subsidit, priusquàm ab intimo cylindro, qui est inter orbes ligneos, quid defiat: posteaquàm cylinder incipit minui, semper unâ minuitur etiam Tunica: ad extremum toto cylindro exhausto, restat in faecibus adhuc margo Tunicae vel Zonae.","prev":{"citation":"Nova stereometria doliorum 107-2","label":"VSVS TOTIVS LIBRI CIRCA DOLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/107-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/107-2"},"next":{"citation":"Nova stereometria doliorum 109","label":"VSVS TOTIVS LIBRI CIRCA DOLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/109"},"credit":{"text":"Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum","quality":"ocr"}}