{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova stereometria doliorum 110.1-4","citation":"Kepler, Nova stereometria doliorum 110.1-4","ref":"110.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/110.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/110.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/110.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Nova stereometria doliorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Tertiò igitur videtur inquirenda quadratura Hyperboles, quae segmentum coni determinat, qua inventa facile est, cuilibet Hyperbolae triangulum super eadem basi assignare, cuius area sit aequalis areae Hyperboles. Nam proportio segmentorum Coni, ad Conum totum, videtur esse composita ex proportione baseon planarum, & proportione altitudinum triangulorum istorum, hyperbolas aequantium. Interim dum hanc praedam venatu referant Apollonij; nos fidem reliqui Theorematis etiam non demonstrati, secuti, id eligemus quod ad veritatem aspirat; & segmenta circulorum quae sunt bases Conicorum propositorum, ducemus non in altitudines eorum, qua ratio minora justo constitueremus; sed in lineas longiores, scilicet in continuatas has altitudines, usque ad arcum circuli, per vertices conorum continuatorum, perque orificium dolij traducti, ut si in Sch. XXI. circulus maximus traduceretur per BC, & oppositum verticem ultra D, ut sit CL sagitta, & LB sinus arcus, determinantis nostras lineas: cui Manifestum circulo expedit peculiare nomen esse; dicatur Metator. enim est; talem arcum non tangere dolium in G, orbe ligneo, ac proinde altitudinem OG technicam segmenti conici COG, continuatam in hunc arcum, fore longiorem, veluti si OZ esset. Segmentum igitur CA ventris, cuius altitudo CO, ducemus in trientem linearum OZ, pro soliditate segmenti Conici. Si quis metuit, ne OZ nimis sit longa, is cogitet segmenta nobis hic proposita non esse merè conica, sed his maiora ex Gitrio & Fuso. Nascetur igitur processus iste. Ante omnia notam esse oportet ex superioribus praeceptis, amplitudinem ventris CA, & diametrum orbis lignei GE, cum dimidia differentia CO, & per transversalem CE, ipsam etiam altitudinem technicam Trunci OG. Est autem CO ad OG, ut CL ad LB altitudinem Coni continuati. Igitur scientur areae circulorum CA & GE, ex superioribus, in mensura una, quae areae ducendae sunt in suarum altitudinum LB & KB partes tertias, & auferendus, conus GEB, deficiens à Cono CAB continuato, ut rester truncus CAEG, in numeris aptis praesenti negocio. Iam pro inveniendis lineis OZ opus est diametro Metatoris: quadratum igitur ipsius LB, divide per CL, & prodibit in quotiente, residuum diametri. Adde igitur CLad hoc residuum, compositus erit diameter Metatoris.","prev":{"citation":"Nova stereometria doliorum 109","label":"VSVS TOTIVS LIBRI CIRCA DOLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/109"},"next":{"citation":"Nova stereometria doliorum 110.5-6","label":"110.5 to 110.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/110.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/110.5"},"credit":{"text":"Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum","quality":"ocr"}}