{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova stereometria doliorum 24","citation":"Kepler, Nova stereometria doliorum 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/24.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Nova stereometria doliorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum","urn":null},"verse":false,"words":443,"text":"THEOREMA XVI. Conus secatur variè: aut enim per verticem & basin, & id vel plano, vel superficie alia coni minoris, habentis eundem verticem. In vtroque casu segmenta Coni aequealta, sunt vt eorum Bases inter se. Nam Conus est hîc veluti circulus corporatus; idem igitur à sectione patitur, quod circulus suae baseos. Aut secatur Conus plano parallelo lateris, cuius circumductu Conus est creatus; aut neque parallelo, sed supra verticem extra figuram concursuro cum latere: vtroque casu fiunt portiones indefinitae, de quarum soliditate nulla dum disquisitio facta fuit à Geometris, vsu quippe non exigente. Aut secatur Conus plano per latus vtrumque; fiuntque partes duae, Verticalis superior, & Truncus inferior. Verticalem, plano ad axem obliquo, Archimedes portionem Coni maluit appellare; agnoscens Conos non alios quam aequicruros: Apollonius vero Conos faciens alios aequicruros, alios scalenos (cujus exemplum in Schemate IV.) talem portionem, quantumvis axe per obliquum secto, dummodò sectio sit circulus, pro Cono & ipsam agnoscit. Quod attinet segmentum verticale, ejus sectio fit Ellipsis, quae habet centrum suum extra axem, versus latus Coni longius. In Schemate IX. Coni GYN axis est GAB, cujus segmentum verticale GNA, basin habet Ellipsin, quae repraesentatur per lineam NZ, cujus centrum seu medium, vbi latissima, est infra A, sectionem ejus cum axe, versus N. Atque hoc est semper majus segmento recto illo, in quo planum ad basin NY parallelum per terminum axis, ab Ellipsi secti transit, sc. per A. Nam planum secans, in A fixum, & ad axem GA inclinatum, plus de corpore Coni acquirit parte AN, quàm amitrit parte AZ. An autem huic segmento GNA aequalis sit Conus ille, cujus basis basi NY parallela, per centrum Ellipsis infra A transit; id consideratione dignum est: mihi nondum liquet, nec jam vacat. Vide de hoc infra Th. sequenti aliqua. utf Interim in genere de omni legmento verticali verum est Th. XI. Sphaeroid. Archimedis; secundum quod Coni, segmentive Verticalis, ad Conum proportio, componitur ex proportionibus Basium inter se, & Altitudinum inter se. Ergo area Ellipsis NA, ad aream circuli NY est proportionis solidorum GNA ad GNY pars vna. Inest autem harum arearum proportio (per Epis. II. ad Th. II.) in rectangulo diametrorum Ellipsis & quadrato Pars altera proportionis corporum est inter NY, tanquam notioribus GZ altitudinem segmenti GNA super plano NAZ, & GB altitudinem coni NGY super plano NY. Multiplicatis igitur in se mutuò terminis proPortionum ZG in GB, & rectangulo diametrorum Ellipsis NA, in quadratum NY; vt posterior factus ad priorem sic est corpus coni NGY ad corpus segmenti GNA. Potest etiam quodque seorsim computari; vt GNA, ducta altitudine GZ in planum Ellipsis NA, prodit triplum corporis GNA. In specie si planum secans parallelum fuerit basi Ny: proportio corporum, segmenti & totius, erit triplicata altitudinum vel radiorum in basibus circularibus, vel sescuplicata planorum.","prev":{"citation":"Nova stereometria doliorum 23","label":"THEOREMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/23"},"next":{"citation":"Nova stereometria doliorum 25","label":"THEOREMA XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/25"},"credit":{"text":"Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum","quality":"ocr"}}