{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova stereometria doliorum 35.1-4","citation":"Kepler, Nova stereometria doliorum 35.1-4","ref":"35.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/35.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/35.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/35.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Nova stereometria doliorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"celebrant: Ellipsis verò figuram hoc pacto creat similem Mali Coronei, quam imaginaberis in Sche. XI. praeced. apud Numerum III: sed pro consertis circulis sectionis intellige consertas Ellipses erectas, vt in Schem. XII. Consistat etiam dicta OK vltra axem figurae CI sibi parallelum, sic vt PO minor pars figutae, quae axem non habet, circa manentem OK circumagenda sit tunc à Parabola atque Hyperbola species quaedam nascuntur Cornuum rectorum MNP, quorum alia sunt acuta alia obtusa, vt in pecudibus quando primùm coniscant cornibus. Ellipsis verò dat OQ figuram Olivae vel Pruni, similem illi Numero V. Schematis praemissi XI. lam omisso axe CI, succedat ejus perpendicularis in eodem plano, Ergo circum TX actae figurae, solida & sit primùm extra figuram vt IX. creant annularia ordinata, Parabole quidem & Hyperbole extrorsum infinita, brachijs CP, GQ extrorsum versis & hiantibus, in circulum circumlatis. Ellipsis verò circa talem axis CR perpendicularem TX exteriorem, intervallo centri RY, manente Y, circumducta, creat annulum supinum seu sessilem, similem fulmento presso bajulantium situlas, capitibus suppositis. Rursum hanc figuram imaginare in Schemate XI, preced. Numero I. sed pro circulis sectionum sint Ellipsesjacentes, verticibus invicem obversae. Contingat exinde figuram in C vertice, perpendicularis ista axis, sitque CS; & figuris circa eam circumactis, tres gignentur species Annulorum strictorum ordinatorum, duo infiniti extrorsum, vt prius, vnius finitus ab Ellipsi GI, manente puncto C, estque supinus vel fessilis vel pressus, vt prius; imaginandus in Schemate XI praeced. apud numerum I1, si pro circulis sectionum essent Ellipses verticibus sese contingentes. Secet denique figuram ista perpendicularis axi sitque ON: secabit figurae planitiem in partes duas, in Parabola & Hyperbola semper inaequales, cum altera pars PONQ In finita sit, ONC finita, ita vt lineae conicae fiant tria segmenta, duo infinita, vnum finitum; in Ellipsi verò licet vtraque finita sit, altera tamen pleigitur sex hisce figurarum runque major est, NIO, altera minor, OCN. segmentis circa ON circumactis, totidem existent novae species, duae circa medium vtrinque sc. in O.","prev":{"citation":"Nova stereometria doliorum 34","label":"DE FIGVRARVM NVMERO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/34"},"next":{"citation":"Nova stereometria doliorum 35.5-6","label":"35.5 to 35.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/35.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/35.5"},"credit":{"text":"Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum","quality":"ocr"}}