{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova stereometria doliorum 44","citation":"Kepler, Nova stereometria doliorum 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/44.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Nova stereometria doliorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"THEOREMA XXI. Corpus Citrij est differentia inter zonam Globi & dictum segmentum Cylindri. Demonstratio. Nam eodem modo, vt prius, cum figura (superius in Schemate X, Numero V. CDB circa CAB) hic verò in Schemate XIV. ILK circa IOK circumagitur: segmentum areolae in ipsam IOK terminans, ferè nihil creat, quia penè nihil movetur: at partes remotiores, iam moventur per longitudinem circumferentiarum suarum, donec vltima D, vel ei respondens R. moveatur in longitudinem RS, quanta est circumferentia circuli amplissimi per corpus Citrij: ex quibus elementis conficitur, vt corpus Gitrij CDBE, in Schemate XI.) sit hic in Schemate XIV. aequale segmento cylindri LRS. At cùm AD dupla sit ipsius FO, id est GV, erit & OL, dupla ipsius CZ. Corpus igitur ODRL rectum, duplum ipsius VTRI; parsigitur ODTV, aequalis parti VTKL. Sed RLS est differentia inter LSTR, & LRTV, quorum illud aequale Zonae Globi, hoc aequale segmento Cylindri VDTV. Patet igitur propositum. Corollarium & Praxis. Oportet esse datam longitudinem axis Citrij, & diametri circuli maximi per corpus medium. Multiplicato igitur axe in seipsum, & facto diviso per diametrum huius circuli maximi in corpore Citrij, prodit aliquid adijciendum diametro Citrij: vt hoc aggregatum est ad diametrum circuli 200000, sic axis ad sinum segmenti quod ereat cierium Sic & diameter Citrij ad sinum versum. Ex eo simins, sed tamen brevior, est calculus vna operatione, quàm prius. Non indigemus enim cylindraceo Mali: sed invento primum segmento VTKO, deinde Zonâ Globi LSTV, aufertur illud ab hac, & restat LSR corpus Citrij. Corollarium 11. Sic corpus Olivae vel Fruni Elliptici, est differentia inter Zonam Sphaeroidis illic longi, hic lati, & inter dictum segmentum Cylindri Elliptici.","prev":{"citation":"Nova stereometria doliorum 43","label":"THEOREMA XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/43"},"next":{"citation":"Nova stereometria doliorum 44-2","label":"THEOREMA XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/44-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/44-2"},"credit":{"text":"Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum","quality":"ocr"}}