{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova stereometria doliorum 45","citation":"Kepler, Nova stereometria doliorum 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/45.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Nova stereometria doliorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"Sit autem Citrium hoc utrinque truncatum quale, schemate sequenti FXVIII. cernitur literis EAHFSQCG, sic ut intelligamus l creatum esse non integro segmento circuli, sed parte ejus interiori BCQH, arcu CRQ circa BHaxem circumacto. Repraesentabunt igitur rectae BC, HQ, semidiametros circulorum Truncantium: & Easis ista secabitur in partes quatuor BCY ad latus vnum, triangularis mixtilinea. 2. Altera vltra HQ ad latus alterum, priori similis. 3. Parallelogrammum rectangulum BHQG, in medio 4. Segmentum circuli minus, à tergo, rectâ CQ & arcu CRQ contentum. Cum autem ponatur solidum aequale Citrio maiori toti, erit RS altitudo solidi, aequalis circumferentiae circuli per medium huius Citrij corpus. Et quia planum YSH idem est, inquod in cidunt hypotenusae rectorum angulorum BCZ & LRS: quare vt LR ad RS, sic BC ad (Z. Sed LR est ad RS, vt radius circuli ad circumferentiam suam: ergo & BC ad CZ sic est. Itaque cum BC sit semidiameter truncantis; erit CZ circumferentia truncantis. Quatuor ergo dictis baseos partibus, totidem solidae superstant; Super BCY, stat BYCZ Pyramidalis, mixtis & superficiebus & lineis contenta. 2. Similis ei ultra HOX. Et hae duae sunt aequales duobus Verticibus solidis, de Citrio resectis. In Schemate XVIII. sequenti, vertices hi spectandi sunt literis GEI, & FNH. 3. Super BHQG stat Prisma seu Pentahedron BCZXHQ, quippe quod continetur tribus quadrilateris BCQH, CQXZ, XZBH. & duobus triangulis GZB. QXH; eius altitudo est CZ, inter QC, XZ parallelos: Hoc solidum est aequale Cylindro medio, in corpore truncati Citrij, bases habenti, circulos truncantes. (Hic Cylinder in Schemate XVIII. sequenti adumbratur literis EHFG, totusque latet intra zonam FCG, HAE. 4. Denique super segmento parvulo CQR, stat solidum SRQQZSX, simile illi in quod zona Mali explicabatur. Cum autem tota figura solida HYSR, aequet totum Citrij corpus, & tres recensitae partes, totidem partes Citrij aequent: residua etiam ista Cylindracei segmenti, residuam Citrij partem aequent, necesse est; Est autem zonaambiens Cylindrum jam modo ductum, in corpore Citrij truncati Atqui vt similis est ista pars solida priori, quae Zonam aequabat Mali; sic etiam duas, vt illa, partes habet, manifestis signis ab invicem discretas: vna est segmentum cylindri rectum, contentum superficiebus quatuor, plano parallelogrammo CQYZ, superficie cylindrica XZCRQ, & duobus segmentis parvis circuli; quorum vnum apparet, literis QUR, alterum ad XZ non apparet, Et huius segmenti altitudo CZ, vt jam est de monstratum, aequat circumferentiam circuli Truncantis.","prev":{"citation":"Nova stereometria doliorum 44-2","label":"THEOREMA XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/44-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/44-2"},"next":{"citation":"Nova stereometria doliorum 46","label":"THEOREMA XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/46"},"credit":{"text":"Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum","quality":"ocr"}}