{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova stereometria doliorum 50.1-4","citation":"Kepler, Nova stereometria doliorum 50.1-4","ref":"50.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/50.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/50.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/50.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Nova stereometria doliorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Sed & altitudo eius ex antecedentibus constat: est enim (ut prius in Cylindro Globi) 43902. Ducta igitur hęc altitudo in aream Basis modo inventam, creat corpus cylindri FHEG 3290. 95899 59346. Restat Zona Citrij majoris. Per Th. XXII. verò, Zona haec Citrij majoris NAIC, vel Trunci NAEGCF, componitur ex corpore invento Citrij minoris, per HAE descripti, & ex segmento cylindri, stante super EHA, & habente altitudinem aequalem circumferentiae circuli HF truncantis: Rursum igitur ut radius 1 00000 ad circunferentiam 6 28318s. sicradius HM, ad circumferentiam HF97056, quam duc in segmentum circuli EPHA initio investigati7 16 ete: & creatur segmentum cylindri rectum 695 51712 64800, Pars Zonae in Citrio Truncato. Cui adde corpus Citrij minoris supra inventum 36 ere: prodit Zona tota circa truncatum Citrium 732 00990 19745. Adde ultimò & Cylindri corpus, intra Zonam abditi 3290 ete: conflabisque totum corpus Citrij truncati 4622 96889 79091. cujus pars major quintâ, minor sextâ, infarcta est in Zonam. Lubet comparationis causa computare etiam corpus, non Citrij, sed compositum ex duobus truncis Conicis ACFH & ACGE, sic ut AH, AE. CF; CG sinerectę: computandum igitur est corpus Coni GBE, & ConiCBA, ex Th. XVII. Sire go conus GBE, hujus basis, area circuli GE, jam in superioribus fuit inventa 7496 ete. Altitudo verò KB sic habetur. Nam ut AP 3, ad PE27, hoc est ut I. ad 9, sic EK 15447. ad KB. cùm autem pro coni corpore tertia solum pars altitudinis sit multiplicanda in basim; per Th. IV. Ergò triplum EK, 46341 ductum in basin, creat 3473 79005 12643. corpus coni GBE. Iam ad Conum alterum, cujus basis AC, area nondum est nota, sed facile investigatur ex area circuli EG. Nam FK vel Vt ve ò PL est ad LA, ut 19. ad 22. Ergo quadrata sunt ad invicem ut 361 ad 484. quadrata ad invicem, sic sunt etiam areae circulorum. Est igitur area circuli AC, qui basis est coni ABC, 10050 23661. Rursumque ut AP; ad PE 27, hoc est 1. ad 9; sic AL, 17886 (composita ex AP, & PLvel HM supra inventis) ad LB altitudinem coni.","prev":{"citation":"Nova stereometria doliorum 49.5-6","label":"49.5 to 49.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/49.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/49.5"},"next":{"citation":"Nova stereometria doliorum 50.5-7","label":"50.5 to 50.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/50.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/50.5"},"credit":{"text":"Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum","quality":"ocr"}}