{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Nova stereometria doliorum 96","citation":"Kepler, Nova stereometria doliorum 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/96.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Nova stereometria doliorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Data enim esto CF, quae quaeritur: datur igitur & FA ex conjugatione, & quadratum eius: quare & rectangulum diametrorum, & hoc diviso per datam CF diametrum minorem, etiam diameter maior: quare nota erit & differentia maioris & minoris, & eius quadrati vncia, & quadrans; quo subtracto à quadrato AF, restabit quadratum altitudinis; quod cum quadrato GA comparatum, ostendet corporum proportionis partem unam. Sic data utràque diametro, datur cylindri, qui habet trunci CFA altitudinem, diameter hasis, eius se: quadratum, per XII huius: cui adjecta Vncia prius in venta; facit compositum, quod cum quadrato CG comparatum, ostendet corporum proportionis partem alteram. Oportet verò partes istas proportionis corporum, esse iubcontrariè aequales, ut in unum conflatae constituant proportionem aequalitatis. Tollite Cossistae, quam fixi, crucem ingenij, & me sequimini: invenietis, nisi me aversa respexit Minerva, continuè proportionalium primas secundas & quintas, aequari numero absoluto cum proportionalium tertijs & quartis, certo quibusque numero sumptis. Nec igitur Geometrica est aequatio, sed stochastica Nic. Raimari Vrsi, aut mechanica Iusti Byrgij: nec problema, qualia Pappus ex more antiquorum, Plana appellavit, id est, absolurè Geometrica & scientifica; sed solidum, & cum conditione Geometricum, datis se. duabus medijs, continuè proportionalibus, quod explicatum scientificum habet nullum. Et praeterea non una est resolutio huius aequationis: demonstratum enim est, Truncos huiusmodi esse duos.","prev":{"citation":"Nova stereometria doliorum 95","label":"THEOREMA XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/95"},"next":{"citation":"Nova stereometria doliorum 96-2","label":"THEOREMA XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/96-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/nova-stereometria-doliorum/96-2"},"credit":{"text":"Kepler, Nova stereometria doliorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nova_stereometria_doliorum","quality":"ocr"}}