{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 10.10-13","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 10.10-13","ref":"10.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.10.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Quare finitum & infinitum, atque mixtum his omnibus insunt. Quamuis & Aristoteles in eadem sit cum Platone sententia. Quia inquit omnis species lineae, uel est recta, uel circumferentialis, uel ex his mixta: ideoque etiam tres sunt motus, quorum alter est rectus, alter circularis, denique est motus mixtus. Recta linea est, quae ex aequo inter sua est posita puncta: aut cuius media extremitates obumbrant: uel etiam breuißima extensio: ex omnibus ijs, quae eadem cum ipsa habent extrema puncta. aut linea quae ad extremum est dilatata & extensa: uel etiam cuius pars non est in hoc plano subiecto: altera uero eius pars, in plano sublimiore. aut recta linea est cuius omnes partes, omnibus applicatae partibus conueniunt: uel etiam quae manentibus extremis terminis: & ipsa quoque manet. uel denique recta linea est, quae post illam unius eiusdemque speciei lineam: sola figuram non facit. Geminus uero diuidit lineam primum quidem in eam quae non est composita: & eam quae composita est. uocat autem compositam: quae inclinata & inflexa, uel retracta angulum facit. deinde compositam di uidit in eam quae figuram facit: & eam quae in infinitum extenditur. Dico autem figuram facere, lineam circularem Clypaeique lineam, quaeque haederae similis est. Figuram uero non facere, sectionem coni rectanguli, Amblygonij coni, & conchoiden, denique lineam rectam: omnes inquam has. Postea iuxta aliam rationem, lineam incompositam: aliam dicit esse simplicem: aliam uero mixtam. Simplicem uero aliam quidem figuram facere ut circularem: aliam uero esse infinitam: ut lineam rectam. Mixtam rursus diuidit incam, quae in planis est: & eam quae in solidis rursus quae in planis est, alteram quidem in seipsam concidere qualis est, quae figuram refert haederae, & Cissoidis dicitur. Alteram uero in infinitum extendi, ut Helicem. quae uero in solidis sunt: aliam quidem considerari secundum solidorum sectiones: aliam uero ciro ca corpora consistere: quia linea quae circa spheram, uel conum delineatur, dicitur circa solidas constitui figuras. Conicas uero sectiones uel Speyricas: ab eiusmodi fieri & procreari solidorum sectione. Sunt autem tres conorum sectiones hae: parabole, hyperbole, & Elleipsis. Speiricae sectiones ita se habent, ut altera sit incuruata, implicata similis caudae equinae.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 10.6-9","label":"10.6 to 10.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.6"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 10.14-17","label":"10.14 to 10.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.14"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}