{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 10.6-9","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 10.6-9","ref":"10.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.6.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"dißimiles autem tum, quando eadem figura quadrangula oblonga, diuiditur in duos triangulos rectangulos. Sic quoque Geometria diuiditur in duo. in id quod simplex est: & in id quod est compositum: Simplex quidem quando quamuis aream quadranguli oblongi contemplatur: Compositum uero, cum geometra considerat figuram ξυστοοειδὲν sic dictam à Grae corum literas, quia hanc ipsam figuram rursus resoluimus in simplices figuras: easque metimur. Punctum est cuius nulla est pars uel unitas quae po sitionem in se recipit, uel terminus sine interuallo, uel denique lineae terminiis. Linea uerò est longitudo absque latitudine: aut puncti fluxus: aut magnitudo unam ha bens dimensionem quae fit in longum. Verum Geometrae triplici modo utuntur linea: uel pro finita ex utraque parte: uel ut ex una quidem parte infinita: ex altera uero finita: denique tanquam ea quae ex utraque parte est infinita. Plato uero duas simplicißimas & principalißimas ponit species lineae. rectam inquam lineam, & circumferentialem: reliquas omnes linearum species constituit fieri ex harum mixtione: tam eas quae speciem helicae habere dicuntur: quarum aliae sunt planae: gle planae: aliae autem circa corpora solida essentiam suam habent: quam & illas species linearum curuarum, quaecunque per corporum solidorum sectiones fiunt. Videtur autem punctum imaginem prae se ferre unius, quoniam punctum nullum habet partem: & quia post unum tres sunt essentiae, finitum, & infinitum, & mixtum. iuxta haec inquam tria in rerum naturae existentia: constituit species linearum, et species angu lorum, & species denique figurarum: Fini uel finito sane proportione correspondet circumferentia, & angulus circumferentialis, & circulus in planis, atque sphae ra in solidis. Infinito uero rectum iuxta haec omnia. quo niam singillatim per omnia haec proprie in unoquoque imaginatione conceptum transit. mixtam denique quae in his omnibus est, proportionalem mixto quod in altero erat. Siquidem & lineae mixtae sunt, ut holicae: & anguli mixti ut angulus semicirculi, & corniculatus angulus: & figurae planae mixtae: ut segnienta circulorum, & haphides. Solidae uero ut Coni & Cylindri, & his similes figurae.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 10.1-2-5","label":"10.1 to 10.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.1-2"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 10.10-13","label":"10.10 to 10.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.10"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}