{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 12-2","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 12-2","ref":"12-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/12-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/12-2.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"talis enim est superficies, quae ex aequo ponitur inter suas lineas rectas. Hanc alij per eadem explicant: & ad extremum extensam uocant. quidam uero eam definiunt esse, cuius omnibus partibus, recta linea applicata: conuenit. Sunt qui eam dicunt minimam esse omnium superficiem, quae eadem habent extrema. Item cuius media obumbrant extrema: denique omnes rectae lineae definitiones possent transferri insuperficiem planam, si genus tantum fuerit mutatum. Nam rectum, & circumferentiale, & mixtum incipiendo à lineis: se exten dit, ut diximus ad corpora usque solida. siquidem & in superficiebus, & insolidis haec sunt iuxta certam proportionem. Idcirco Parmenides inquit, quod omnis figura aut sit recta, aut circumferentialis, aut mixta, quod si ergo uolueris rectum considerare in superficiebus: sume superficiem planam: cui omnibus modis conuenit recta linea: sin uero circumferentiale: sume sphaericam superficiem: sin mixtum: sume Cylindricam, uel conicam, uel aliquam huiusmodi. Modus uero mixtionis differens est in lineis, & in superficiebus. Veruntamen ut in lineis fuerunt simplices quaedam lineae: nempe recta linea, & circumferentialis: quarum notionem plaerique sine praeceptore habent: mixtarum uero linearum species discernere: requirat eruditam con templationem: ita quoque in superficiebus, superficiem pleplanam & sphaericam elementis proximas: per se & sponte percipimus sed superficierum, quae ex mixtione fiunt diuersitatem & uarietatem: sola scientia & doctrina seu perceptio scientiae inueniet. Quanquam & illud prius notandum uenit, delinearum & superficierum differentia: quod tres tantum sint similium partium lineae: & duae tantum superficies: plana in quam & sphaerica: non autem Cylindrica, quia noomnino possunt partes superficiei cylindricae, inter se applicatae: conuenire. Angulus planus est, duarum linearum in eodem plano existentium: & sese mutuo tangentium: neque è directo positarum, mutua ipsarum inclinatio. Dicendum uero est, quosdam angulos in superficiebus constitui, quosdam in solidis corporibus. deinde qui in superficiebus constituuntur: alij quidem in simplicibus constituuntur superficiebus: alij in mixtis. quia in cylindrica superficie constituetur angulus, et in conica, & in sphaerica, & in plana. Praeterea anguli qui in simplicibus superficiebus constituuntur: alij quidem in sphaericis sunt constituti: alij uero in superficiebus planis constitutionem habent. Nam & Zodiacus ingulos facit: dum aequinoctialem in duosecat: ad uerticem scilicet circumferentiarum sese secantium: atque sunt in superficie sphaerica, eiusmodi anguli. Adhaec ex angulis in planis superficiebus constitutis: quidam simplicibus lineis continentur: alij uero mixtis, nonnulli & simplicibus & mixtis.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 11-3","label":"THEMATICVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/11-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/11-3"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 13.1-5","label":"13.1 to 13.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.1"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}