{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 13.1-5","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 13.1-5","ref":"13.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.1.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"quia angulus in cly dibzy G Google pto, continetur axe, & clypei linea, quarum altera quidem mixta est, altera simplex. Item sunt anguli qui recta linea & circumferentiali (quarum utraque simplex est) continentur. Atque ex his aliae quidem continentur lineis eiusdem speciei. duae enim circum ferentiae, sese mutuo secantes: uel tangentes: angulos faciunt: qui triplices sunt: uel enim utrinque sunt conuexi uel gibbosi, quando conuexae partes circumferentiarum extra fuerint: uel concaui utrinque: quando ambae partes concauae, intra fuerint: quos angulos Xystroei des uocant, uel mixtos conuexa & concaua linea, ut sunt: anguli Lunares. Quanquam & dupliciter anguli continentur recta linea, & circumferentia. uel enim continentur linea recta & concaua circumferentia: ut angulus semicirculi: uel linea recta, & conuexa circumferentia. ut cornicularis angulus. denique omnes anguli qui duabus lineis rectis continentur: nominabuntur anguli re ctilinei. triplicem habentes differentiam, quorum commune nomen est: anguli plani, eorumque genus est inclinatio: locus uero, plana superficies: quia & anguli po sitionem habent. generatio eorum est, quod oporteat esse duas lineas ad minimum: non autem tres. ut in angulo solido: easque inter se concurrere oportet: & concurrentes non esse è directo positas, ut protracta ex duabus fiat una recta linea. Sunt autem anguli rectilinei tres, rectus, acutus, obtusus, atque rectus quidem angulus est: quando recta super recta stans: angulos uicinos inter se fecerit aequa les: uterque enim horum rectus erit. Acutus angulus est, qui recto est minor: obtusus, qui recto est maior. Atque hi quidem anguli intra figuras habent differentes appellationes, quia nominantur anguli uicini, uel contigui: & anguli ad uerticem: & anguli permutatim sumpti. Dicimus uero angulos uicinos, differre ab angulis ad uerticem: quia horum generatio fit per duarum rectarum linearum sectionem: illorum uero per diuisionem unius rectae per alteram rectam: quoniam si recta quaedam linea secta quidem non fuerit: et sua extremitate alteram secat: duosque fecerit angulos: tales nominamus angulos uicinos. sed si duae rectae sese mutuo secant: tum ad uerticem fiunt anguli: sic uero nominantur, quod uertices habent conuenientes in uno puncto.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 12-2","label":"THEMATICVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/12-2"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 13.6-7","label":"13.6 to 13.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.6"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}