{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 13.6-7","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 13.6-7","ref":"13.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.6.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"sunt autem uertices eorum, puncta ipsa ad quae planae superficies deductae uel conductae angulos illos faciunt. Sunt praeterea etiam anguli interni & externi, anguli oppositi, et anguli ex ijsdem partibus: de quibus agemus alijs in locis. Figura est, quae termino uel terminis continetur. haec definitio figurae, etsi unica sit & simplex: tamen multarum figurarum in se continet differentias: secun dum finitum quod in ea est: & infinitum. atque circum ferentialibus figuris inducit ideam finiti: rectilineis uero infiniti: denique figuris quae ex his fiunt: ideam mixti. Adhaec à primo numero sumit mensuras progreßionis specierum: unde etiam omnes constituit iuxta Ἀι τὰ numeros. alias quidem figuras iuxta simpliciores: alias uero iuxta numeros magis compositos: quia trianguli, quadrata, pentagona, & uno ut dicam uerbo: omnia polygona unà cum numeris progrediuntur in infinitas usque mutationes. Ex figuris uero aliae quidem sunt rectilineae, alia uero circumferentiales: nonnullae denique rectis & circumferentialibus lineis contentae. Sunt autem rectilineae figurae, triangulus, quadratum, Rhombus, Rhomboeides, quadrangulum altera parte longius: & quadrangulum oblongum: quatuor etiam Trapezia, pentagonon. hexagonon, & sic continenter usque ad pentecae decagonon.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 13.1-5","label":"13.1 to 13.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/13.1"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 14","label":"THEMATICVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/14"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}