{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 15-2","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 15-2","ref":"15-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/15-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/15-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/15-2.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"ex figuris planis, quaedam sunt, quae simplicibus continentur lineis: quaedam uero mixtis: quaedam & simplicibus & mixtis. ex ijs autem, quae simplicibus continentur: aliae quidem continentur lineis eiusdem speciei: ut figurae rectilineae: aliae uero lineis dißimilium specierum, ut semicirculi & segmenta circulorum: & hapsides quae sunt semicirculis minores: Adhaec, figurae quae continentur lineis eiusdem speciei: aliae quidem comprehenduntur linea circumferentiali: aliae linea recta. Item quae circumferentiali continentur: aliquae sunt quae clauduntur una linea, quaedam duabus, quaedam denique pluribus. Vnica quidem ut ipsemet circulus: duabus ut quae angulis carent. sicuti corona, quae terminatur duobus circulis concentricis: aliae uoro quae angulos habent: ut Meniscus: pluribus uero quam duabus circumferentijs infinitae. nam sunt alia quae figurae, quae tribus aut quatuor aut continue pluribus continentur circumferentijs. Si ergo tres circuli sese mutuo tangunt: tum intercipient figuram quandam trilateram tribus terminatam circumferentijs sin fuerint quatuor, circumferentijs quatuor: & sic consequenter. Ex figuris uero quae rectis lineis con tinentur, aliae quidem tribus continentur: aliae pluribus, siquidem nulla est figura, quae duabus contineatur rectis: multominus una. Quare omnis figura uel area, quae uno termino continetur, uel duobus ex mixtarum erit numero: uel circumferentialium & mixtarum dupliciter, aut quod lineae sint mixtae, quae eam continent, aut quod diuersarum sint specierum lineae. Triangulorum quidem diuisio, aliquando initium facit ab angulis: aliquando à lateribus. Dicit enim Euclides quod Trianguli uel sint aequilateri, uel aequicruri, uel scaleni: quia aut omnia latera habent aequalia, aut omnia tria inaequalia, aut duo tantum aequalia, tertium inaequale. Praeterea dicit quod trianguli quidam sint rectanguli, quidam Amblygonij, nonnulli Oxygonij. Atque rectangulus triangulus definitur esse qui","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 14","label":"THEMATICVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/14"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 15-3","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/15-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/15-3"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}